You are on page 1of 1

Sunt praecepta quaedam tractandarum Scripturarum quae studiosis earum puto non

incommode posse tradi ut non solum legendo alios qui divinarum litterarum operta aperuerunt, sed
etiam ipsi aperiendo proficiant. Adiuvante Domino, ego statui haec tradere volentibus et valentibus
discere. Ante exordium videtur mihi rispondendum esse a me his qui haec mea praecepta
reprehensuri sunt, cum ea non intellexerint. Duae sunt res quibus nititur omnis tractatio
Scripturarum: modus inveniendi quae intelligenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt.
Magnum opus et ad sustinendum difficile est et ad incipiendum temerarium est. Primum de
inveniendo postea de proferendo disseremus. Et non timeant qui putant me daturum esse rhetorica
praecepta, quae in scholis saecularibus et didici et docui: de iis non loquemur.

You might also like