You are on page 1of 2

El MITO DE LAS EDADES

Extrado de Las Metamorfosis de Ovidio (s.I a.C), que se inspira en Los trabajos y los Das de Hesodo (s.VIII a.C),

AUREA AETAS
Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,
Sua sponte, sine lege fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo
Aere ligabantur, nec supplex turba timebat
Iudicis ora sui, sed erant sine iudice tuti.

Saturno regnante ver aeternum erat. Homines pace atque otio utebantur. Terra omnes cibos
per se dabat.

.....

ARGENTEA AETAS

Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso


Sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,
Auro deterior, fulvo pretiosior aere.

Iuppiter patre Saturno in Tartarum deiecto quattuor anni tempora constituit. Homines nunc
agros colunt et in antris habitant.

AENEA AETAS
Tertiam post illam successit Aenea proles,
Saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,
Non scelerata tamen.

Nunc homines inter se pugnant , sed certe iusto modo.


.

FERREA AETAS
De duro est ultima ferro.
Protinus inrupit venae peioris in aevum
Omne nefas, fugitque pudor verumque fidesque;
In quorum subiere locum fraudesque dolusque
Insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.

Omnes virtutes fugerunt; nunc regnant fraus, dolus, vis, cupiditas. Non iam valent leges et
iustitia; cives proscribuntur, venenum paratur; auro bella geruntur, vis adhibetur contra
amicos, propinquos parentesque.

You might also like