You are on page 1of 1

Ambiorige re degli Eburoni infligge una dura sconfitta alle truppe

romane (da Cesare)


V [36] 1 His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem
suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad
eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. 2 Ille appellatus respondit:
si velit secum colloqui, licere. Ille cum Cotta saucio communicat, si
videatur idoneum pugna excedere et cum Ambiorige una colloqui. Cotta
se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perseverat. [37] 1 Sabinus
quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et primorum
ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius Ambiorigem
accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque ut idem faciant
imperat. 2 Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque ab
Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur. 3 Tum
vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in
nostros facto ordines perturbant. 4 Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur
cum maxima parte militum. Reliqui se in castra recipiunt unde erant
egressi. 5 Ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine
hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris
fortissime pugnans occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem
sustinent; 6 noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. 7
Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum
legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem
faciunt.
Comprensione e Analisi
1) Quale incarico viene affidato a Gneo Pompeo?
2) Perch i tentativi di colloquio con Ambiorige falliscono?
3) Latteggiamento di Titurio e quello di Cotta differiscono? In cosa?
4) Quale ordine riceve Sabino e quale ordine impartisce?
5) In cosa consiste il tranello ordito da Ambiorige?
6) Quali luogotenenti di Cesare cadono sotto i colpi dei Galli?
7) Per quale gesto lodato nel brano Lucio Petrosidio?
8) Che fine fa la maggior parte dei restanti soldati romani?
9) I reduci dalla sconfitta che ruolo svolgono al termine della battaglia?
10)Nel testo sono presenti diversi membri dellesercito romano ricostruisci la
gerarchia militare presente sul campo (anche con uno schema).
11) Riassumi in max.50 parole il contenuto del brano.
12) Nel testo sono presenti alcuni cum narrativi individuali e traducili nel modo a
tuo avviso pi appropriato.
13) Illustra luso del supino nel brano.
14) Individua e illustra luso del verbo videor nel brano.
15) Il periodo se ad armatum hostem iturum negat contiene una infinitiva con
rapporto di posteriorit rispetto al presente della reggente, trasformala in una
infinitiva con rapporto di anteriorit e traducila.
16) Conlaiuto del dizionario traduci nel modo pi appropriato il participio
desperata.

You might also like