You are on page 1of 10

CLAVIS KANTIANA

QUA VIA IMMANUEL KANT PHILOSOPHIAE CRITICAE ELEMENTA INVENERIT.

COMMENTATIO QUA PROFESSIONEM PHILOSOPHIAE ORDINARIAM AUSPICATURUS


AD

ORATIONEM
DIE IX. M. IANUARII HORA XI AUDIENDAM OBSERVANTISSIME INVITAT

D. C U N O F I S C H E R.

IENAE
TYPIS SCHRIBERI ET FIL. MDCCCLVIII.

[Im Original S. 3:]

Qua via Immanuel Kant philosophiae criticae elementa invenerit.

I.
Hujus saeculi philosophia orta est ex philosophie critica, cujus sub finem superioris saeculi fundamenta jecit KANTIUS, in quibus illa nixa vel latius exculta vel longius promota est. Et longinqua quidem demum ille meditationis confecta via invenit elementa ejus philosophiae, cujus auctor est factus. Quam viam si accuratius consideres, appropinquatio videtur continua ad philosophiam criticam. Deinceps enima antea KANTIUS principia excogitavit, quae fundamentum hujus philosophiae efficiunt. Jam quae sunt ea primordia et quasi semina philosophiae criticae? Haec sane quaestio, ut maximi momenti non minus ad philosophiam quam ad historiam, - quippe agitur de ejus philosophiae origine, unde omnes posteriores ortae sunt ita haud satis est instituta, nedum soluta. Jam igitur gravissimam ad solvendam quaestionem quae praecipue pertineant, continuo hic et convenienter sum expositurus.

Q u a e s t i o n e s. II.
Ea opera, quibus fundamenta philosophiae criticae auctor jacit, sunt haec: 1) de mundi sensibilis atque intelligibilis forma et principiis a. 1770. 2) Critica rationis purae a. 1781. 3) Prolegomena ad quamvis posteram metaphysicum a. 1783. Quibus ex universis libris hoc praecipue efficitur, non esse veram i.e. generalem ac necessariam cognitionem nisi rerum sensibilium sive phaenomenorum. Inde hoc sequitur, talem cognitionem non esse rerum intelligibilium sive nooumenorum. Generalis ac necessaria cognitio est metaphysica vel, accuratis si definias, judicium et a priori ortum et syntheticum. Ergo metaphysica non est nisi de phaenomenis, non de iis rebus quae sensuum perceptionem excedunt: ergo nullum locum habet rationalis psychologia, nullum cosmologia, nullum theologia. Ita

quoniam scientia est mathematica atque physica, ontologia, tres ex illo uno efficiuntur loci:
[Im Original S. 4:]

1) est pura mathematica, 2) est pura physica, 3) nulla est ontologia. Illud primum KANTIUS demonstrat aesthetica transcendentali, alterum analytica, tertium denique dialectica transcencentali. Aesthetica transcendealis omnis continetur atque exponitur eo, quem supra primo loco nominavi, libello de mundi sensibilis atque intelligibilis forma et principiis, altera quaestio et tertia adduntur duodecim post annos per criticam purae rationis. Summam vero philosophiae criticae ita inchoatae vel potius conditae explicant prolegomena. In aesthetica igitur trascendentali posita est philosophia KANTIANA vel critica. At ipsa transcendentalis aesthetica ecquo in fondamento nititur?

III.
Demonstrare se profitetur aesth. transc., esse posse puram mathematicam i.e. generalem de rebus mathematicis ac necessariam cognitionem vel judicia synthetica a priori. Atqui res mathematicae sunt extensae vel spatio vel tempore, sin quibus illae ne cogitari quidem possunt. Ergo spatium et tempus sunt conditiones cujusvis cognitionis mathematicae, quas nisi intelligas 1) ut formas a priori, 2) ut formas syntheticas, 3) ut formas sensuales vel intuitus puros, ne illa quidem potest esse. Quodsi sensuum nostrorum sunt formae quaedam a priori vel originariae, principalis etiam est ac proprius eorum aliquis percipiendi modus, qui ab origine differt cum mentis natura: ita mens et sensus funditus diversae cognoscendi facultates. In hac cognitione primum nititur fundamentum philosophiae KANTIANAE, quae quidam praecedit aestheticam transcendentalem, sicut haec ipsa reliquas duas quaestiones (analyticas et dialecticas). At illud unde intellectum est et quando ad eam cognitionem pervenit auctor philosophiae criticae?

IV.
Hoc si constat, mentem ac sensus ab origine diversa esse cognoscendi genera, sequitur, ut mens natura excludatur una cognoscendi ratione, intuitiva. Ergo per

mentem nulla cognitio nisi logica sive duscursiva, quae per notiones cogitat i.e. perceptiones suas connectit. Quaerendum igitur: num est cognitio per solam mentem? Res quidem, ad quas illa pertinet, aut sensibus subjectae sunt aut eos superant. Jam vero philosophia critica sibi videtur invenisse, mentis cognitionem pertinere ad eas solas res, quae sub sensus cadunt. Ergo antea oportet inve[Im Original S. 5:]

nerit fines cognitionis nostrae mentis. Debet intellexisse, res ad eam pertinentes nunquam esse earum, quae superant sensuum perceptionem. Jam hoc unde intellectum est et quando ad eam cognitionem pervenit auctor philosophiae criticae ?

V.
Quod sensus superat, non possumus sensibus percipere, ideoque non intueri, ergo unice cogitare ; non est phaenomenon, est nooumenon sive intelligibile solum i.e. quod per notiones tantum concipiatur. Quomodo igitur existentiam earum rerum intelligere vel eas cognoscere possumus? Tum demum, si in nostra rei notione inest ejus existentia, si existentia est nota quaedam logica, si igitur a mera notione concludi licet ad existentiam, a posse ad esse. Haec ratiocinatio est ontologica. Ergo omnis cognitionies rerum sensus superantium posita est in vi et veritate ratiocinationis ontologicae. Ratiocinatio ontologica si nullum locum habet, quae sensus superant omnino non possunt cognosci, et quae ad mentis cognitionem pertinent, res nullae aliae sunt nisi quae sunt subjectae sensibus. Unde igitur intellexit, nullam esse ratiocinationem illam ontologicam, et quando ad eam cognitionem pervenit auctor philosophiae criticae?

VI.
Conclusio ontologica nequit fieri, si existentia non est nota logica, si non potest reperiri per meram analysin logicam, si non est notio analytica. Idem valet de notione causalitatis (causae efficientis vel nexus effectivi). Atqui si notiones existentiae et causalitatis non sunt analyticae, nulla est conclusio ontologica, nulla cognitio rerum sensus superantium. Unde porro intellectum, illas notiones non esse analyticas ?

VII.
Meram per analysin notionis rei A si reperire possumus, existere rem vel esse causam alterius rei, ut B; tum patet, existentiam et causalitatem esse notiones analyticas. Sin minus, hae notiones non continentur sola rei notione, sed demum per nos ad eam adjiciuntur i.e. sunt syntheticae. Idem valet de omnibus categoriis. Atqui si categoriae notiones syntheticae sunt, hoc unice funguntur munere, ut nectant. Quae autem nectuntur, ea antea data esse debent. Data omnia nobis sunt intuitione sola. Et quod intuitione datum est, id sub sensus cadit vel sensibile est, ergo datum est a posteriori sive datum aliquod empiricum.
[Im Original S. 6:]

Ergo per categorias, si quidem syntheticae sunt, modo eae res, quae sub sensus cadunt, cognosci possunt i.e. sunt illae notiones experientiae: hujus igitur intra fines versatur mens eademque terminatur. Experientiae igitur fines sunt fines mentis idemque utriusque terminus.

VIII.
Haec igitur praecipuae sunt cogitationes, quae philosophiae criticae efficiunt elementa : 1) mens atque sensus ab origine diversae sunt cognoscendi facutlates : illa quidem logica, hi intuitivi. 2) Mera mens ex se sola tantum notiones in judiciorum formam, judicia in conclusionem formare potest. Agit mere syllogistice. Et ars quidem ejus syllogistica est logica notionum analysis, quare etiam una tantummodo vera conclusionis figura est vel ratiocinium purum, quae prima appelatur. 3) Quae per meram analysin non possunt cognosci, ea logice nequeunt cognosci. Quare nulla est mere rationalis cognitio. Per meram analysin nunquam invenimus a) rem esse causam efficientem alterius rei, b) nec quidquam tale vere extra nos existere. 4) Ergo rerum neque existentiam neque nexum causalem logice conoscere

possumus. Ergo omnino nulla est earum rerum cognitio, quae mere cogitari possunt. Ergo nulla cognitio ontologica i.e. nulla metaphysica, si eo sensu hanc vocem intelligas. 5) Ergo omnis rerum cognitio unice empirica erit. Metaphysica igitur coacta erit, experientiam sequi vel viam inductivam, desistere more geometrico vel methodo synthetica. Ut mentis ac sensuum natura, ita metaphysica diversa sunt et mathematica. 6) Ergo experientia ut methodum ita etiam terminum facit metphysicae. Vera ideo philosophiae hujus termini cognitio est. Omnis igitur praeter mathematicam scientiam est empirica et sicut experientia, si quidem sana est, sceptica. 7) Mathematica est cognitio mere sensualis. Ergo ejus etiam principia ad sensus naturam pertinent; ergo tempus et spatium nec metaphysicae nec logicae notiones sunt, sed intuitus puri.

[Im Original S. 7:]

Responsiones IX.
Hae cogitationes praecedunt omnes philosophiam criticam. Eo, quem nos supra secuti sumus, ordine a KANTIO investigatae atque expositae sunt decem proximis ante constitutam philosophiam criticam annis, ab a. 1760 usque ad 1770, vel, accuratius si definias, ab a. 1762-1768. 1) Praecipuam etiam inter mentem ac sensus differentiam jam explicat KANTIUS eleganti ac subtili ratione in libello qui est de falsis argutiis quatuar fig. syllogist. a. 1762.
Cf. Op. Omn. Ed. HARTENSTEIN. I. p. 16-181).

2) Ibidem docet solam mentem modo consistere in notionum analysi, quae conficitur sillogismo et recte quidem prima tantum figura.
Cf. . 5 et 6. p. 12 squ. 152).

Ueber die falsche Spitzfindigkeit der 4 sillogistischen Figure n. "Dieses Vermgen (der Verstand) ist nicht aus einem andern abzuleiten, es ist ein Grundvermgen im eigentlichen Verstande und kann, wie ich dafr halte, blos vernnftigen Wesen eigen sein." "Es ist ganz was Anderes, Dinge von einander u n t e r s c h e i d e n, und den U n t e r s c h i e d der Dinge e r k e n n e n." 2 "Ein d e u t l i c h e r B e g r i f f ist nur durch ein U r t h e i l, ein v o l l s t n d i g e r nicht anders als durch einen V e r n u n f t s c h l u s s mglich."

3) Causalitatem non analyticam ideoque non logicam notionem esse demonstrat KANTIUS gravissimo illo, sed parum intellecto, libello: Conatus negationem mathematicam in philosophiam introducendi. 1763.
Cf. Vol. I. N. II. P. 60, 613).

4) Idem demonstrat de existentia rerum. Docet non posse concludi ex Dei notione vel idea ad Dei existentiam vel realitatem i.e. nullum esse ontologicum argumentum, nullam igitur ontologicam cognitionem, qualem antea metaphysica sibi vindicarat. De uno, quod concipit possit, argumento ad demonstrandum Dei existentiam. 1763
Cf. Vol. VI. N. II. P. 21 sq. 4). [Im Original S. 8:]

5) Ergo metaphysica loco prioris ontologiae vel syntheticae rationis empiricam debet recipere itaque se et methodum suam a matematica distinguere. Id probat scripto ab accademia Berolinensi praemio secundo ornato? De evidentia in disciplinis metaphysicis 1764
Cf. Vol. I. N. III. P 66 sw. p. 835).

6) Experientia non solum est amussis vel methodus, sed etiam terminus metaphysicae. Omnis ultra experientiam scientia propterea imaginaria est, non realis; causalitatem modo experientiae notionem esse declarat KANTIUS somniis theurgi cujusdam explicatis per somnia metaphysicae 1766
Cf. Vol. III. N. II. P. 105. 108. 1126).
3

V e r s u c h, d e n B e g r i f f d e r n e g a t i v e n G r s s e n i n d i e W e l t w e i s h e i t e i n - z u f h r e n. - Wie soll ich es verstehen dass, weil etwas ist, etwas Anderes auch ist? Eine logische Folge wird eigentlich nur darum gesetzt, weil sie einerlei ist mit dem Grunde." "Nach unsern Begriffen ist der Realgrund niemals ein logischer Grund."
4

Der einzig mgliche Beweisgrund zu einer Demonstration des D as e i n s G o t t e s. "Das Dasein ist gar kein Prdicat oder Determination von irgend einem Dinge." 5 Untersuchung ber die Deutlichkeit der Grundstze der natrli chen Theologie und Moral oder ber die Evidenz in den metaph y s i s c h e n W i s s e n s c h a f t e n. "Die Mathematik gelangt zu allen ihren Definitionen synthetisch, die Philosophie aber analytisch." "Es ist noch lange nicht Zeit, in der Metaphysik synthetisch zu verfahren u. s. f." 6 T r u m e e i n e s G e i s t e r s e h e r s, e r l u t e r t d u r c h T r u m e d e r M e t a p h y s i k. - "Insofern ist die Metaphysik eine W i s s e n s c h a f t v o n d e n G r e n z e n d e r m e n s c h l i c h e n V e r n u n f t ." "W i e e t w a s k n n e e i n e U r s a c h e s e i n o d e r eine Kraft haben, ist unmglich jemals durch Vernunft einzuse

In hoc scripto KANTIUS sceptice agit et illud quidem ad DAVIDI HUMEI rationem.
Cf. epist. Ad MOSEM MENDELSSOHN. Op. Omn. ed SCHUBERT et ROSENKRANZ. Vol XI. p. 8. 9. 7).

Paullo antea appellavit HUMEUM.


Notitia de instituendis lect. per sem. hib. 1765-66. Cf. Vol. I. N. IV. P. 1068).

Postea laudavit HUMEUM ut eum, qui ipsi primus soporem dogmaticum rupisset. Prolegomena. Vol., III. N.V. praef. p. 1709).
[Im Original S. 9:]

7) Spatium nec metaphysici nec logici sed intuitivi generis esse KANTIUS novissimo ante criticam scripto declarat de primo regionum discrimine in spatio 1768
Cf. Vol. III. N. III. p. 11610)

Conceperant

hic,

spatium

essen

intuitum

fundamentalem

ac

principium rerum. Duobus annis post eam non objectivam esse intellexit, sed subjetivam, solam sensuum formam; idem quod de spatio valere etiam de tempore. De mundi sensib. atque intelligibilis forma et principiis 1776
Cf. Vol. III. N. IV. p. 140. 14411). h e n, s o n d e r n d i e s e V e r h l t n i s s e m s s e n l e d i g l i c h a u s d e r E r f a h r u n g g e n o m m e n w e r d e n." 7 An M. Mendelssohn. 8. April 1766: - "Was den Vorrath von Wissen betrifft, der in dieser Zeit ffentlich feil steht, so ist es die Wirkung einer langen Untersuchung, dass ich in Ansehung desselben nichts rathsamer finde, als ihm das dogmatische Kleid abzuziehen und die vorgegebenen Ansichten s k e p t i s c h zu behandeln, wovon der Nutzen freilich nur negativ ist (stultitia caruisse), aber zum positiven vorbereitet. Denn - die Scheinansicht eines verderbten Kopfes bedarf zuerst ein Kathartikon."
8

Nachricht von der Einrichtung seiner Vorlesungen in dem Wint e r s e m e s t e r h a l b j a h r e 1765-1766. 9 P r o l e g o m e n a z u e i n e r j e d e n k n f t i g e n M e t a p h y s i k u. s. f. "Ich gestehe frei: die Erinnerung des DAVID HUME war dasjenige, was mir vor vielen Jahren zuerst den dogmatischen Schlummer unterbrach und meinen Untersuchungen im Felde der speculativen Philosophie eine ganz andere Richtung gab." 10 Von dem ersten Grunde des Unterschieds der Gegenden im Rau m e . - Mein Zweck in dieser Abhandlung ist, zu versuchen, ob nicht in den a n s c h a u e n d e n U r t h e i l e n der Ausdehnung, dergleichen die Messkunst enthlt, ein evidenter Beweis zu finden sei: d a s s d e r a b s o l u t e R a u m u n a b h n g i g v o n d e m D a s e i n a l l e r M aterie und selbst als der erste Grund der Mglichkeit ihrer Zus a m m e n s e t z u n g e i n e e i g e n e R e a l i t t h a b e ." 11 T e m p u s n o n e s t o b j e c t i v u m a l i q u i d e t r e a l e , sed s u b j e c t i v a conditio per naturam mentis humanae necessaria, quaelibet sensibilia certa lege sibi coordinandi, et

Hoc erat initium philosophiae criticae.

X.
Antequam igitur KANTIUS philos. criticam conderet, effecerat haec: 1) sensus ac mentem funditus esse diversa. 2) Methmaticam cognitionem esse a. sensuum propriam sive intuitivam, b. generalem ac necessariam, unde necesse sequatur eam esse non analyticam sed syntheticam. Qua cognitione differente ab HUMEO constitit aesthetica transcendentalis. 3) Empiricam cognitionem esse a. syntheticam, ergo b. in syntheticis notionibus consistere. Restabat, ut inveniret, esse experientiam, quae eadem esset cognitio generalis ac necessaria, i.e. a priori; syntheticas igitur experientiae notiones necessario esse a priori i.e. puras notiones mentis sive
[Im Original S. 10:]

categorias. Qua cognitione differente ab HUMEO data erat analytica transcendentalis. 4) Denique ontologicam cognitionem, ergo metaphysicam noumenorum (rerum intellectualium), esse nullam. Hoc demonstravit dialectica trascendentali.

XI.
Ita KANTIUM, ut criticam philosohiam fundaret, notionibus suis antecriticas haec duo modo oportebat adjicere: 1) judicia matematica esse synthetica, 2) synthetica experientiae judicia esse a priori. Conditio erat criticae rationis purae ea ut 1) confirmaret et mathematicas et empiricas cognitiones consistere in judiciis syntheticis a priori,
intuitus purus. S p a t i u m n o n e s t a l i q u i d o b j e c t i v i e t r e a l i s , sed s u b j e c t i v u m et ideale e natura mentis stabili lege proficiscens, veluti schema, omnia omnino externe sensa sibi coordinandi.

2) hoc factum explicaret transcendentali examine tam sensualitatis quam mentis. Illa erat quaestio facti, haec quaestio juris Philosophiae criticae.

Anmerkung A. Schmitt: Es wurde versucht die ursprngliche Textgestalt sowie Schreibweise mglichst originalgetreu wiederzugeben. Nur die Funoten wurden nicht mit den FISCHERschen Sigeln, sondern mit durchlaufender Bezifferung versehen. [Ein Facismile des Erstdrucks kann erworben werden bei: www. philosophiebuch.de/faksimiles/index.html?f_fischer,_kuno.htm]

You might also like