You are on page 1of 3

TEXTOS DE CSAR ABRIL 2016

1. Desbandada de los belgas ante el asalto de Csar


Hostes protinus ex eo loco ad flumen axona contenderunt, quod esse post nostra
castra demonstratum est. Ibi vadis repertis, partem suarum copiarum traducere
conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum expugnarent.
2. Maniobra militar de Csar que mejora su situacin
Caesar, cum septimam legionem tem urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum
monuit ut paulatim legiones sese coniungerent et conversa signa in hostes
infrerrent. Quo facto, audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt.
3. Csar, ante la falta de abastecimiento, desiste de perseguir a los
suevos
Caesar, postquam per exploratores comperit Suevos sese in silvas recepisse,
inopiam frumenti veritus, quod minime omnes Germani agriculturae student,
constituit non progredi longius.
4. Csar intenta atacar Novioduno, pero no puede conquistar esta plaza
por sus buenas defensas
Caesar, oppidum Noviodunum ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab
defensoribus esse audiebat, etsi pauci defenderent, expugnare non potuit.
5. Csar ordena situar obstculos para garantizar la retirada
Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem
proferri et adversus locari iussit, locumque in omnes partes impediri.
6. Los marselleses tratan de cercar a los nuestros
Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros
eludebant et, producta longius acie, circumvenire nostros contendebant
7. Inicio de una batalla
Prima luce, cum summus mons a Tito labieno teneretur, ipse ab hostium castris
non longius mille et quingentis passibus abesset, neque, ut postea ex captivis
comperit, aut ipius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo admisso
ad eum accurrit.
8. Las ceremonias funerarias entre los galos.
Funera apud Gallos sunt magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis
cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc
aetatem servi et clientes dilecti iustis funeribus confectis una cremabantur
9. Modo de vida de los Germanos. Reparto anual de tierras.

Germani agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo,
carne consistit. Neque quisquam agri fines habet proprios; sed magistratus ac
principes in annos singulos gentibus agros adtribuunt atque anno post alio
transire cogunt
10.

La fuerza del viento aviva el fuego.

Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes
fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae,
iacere coeperunt. Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in
omnem locum castrorum distulerunt
11. Los capitanes de las naves siguen el ejemplo de Cleomenes de
Siracusa.
Haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Helori litus pervenerat; iam sese in
terram e navi eiecerat quadrirememque fluctuantem in salo reliquerat. Reliqui
praefecti navium, cum in terram imperator exisset, Cleomenem persecuti sunt.
12. Ambos ejrcitos se mantienen en sus posiciones, los galos
esperando refuerzos, Csar intentando atraer a los galos a un lugar
ms favorable.
Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis, utrique sese suo loco
continent: Galli, quod ampliores copias, quae nondum convenerant,
exspectabant; Caesar, si forte timoris simulatione hostis in suum locum elicere
posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet; si id efficere non posset,
ut vallem rivumque transiret.
13.

Cicern enva una carta a Csar.

Mittuntur ad Caesarem confestim a Cicerone litterae, magnis propositis praemiis,


si pertulissent; obsessis omnibus viis missi intercipiuntur. Noctu ex materia, quam
munitionis causa comportaverant, turres admodum CXX excitantur incredibili
celeritate.
14. Csar sabe que los enemigos han acampado cerca, pero necesita
informacin sobre las condiciones del terreno que ocupan
Caesar edoem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte
consedisse milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et
qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit. Renuntiatum est facilem esse.
15.

Csar se dirige hacia Italia y hacia la regin de Ilrico

L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedit ab hibernis Caesar in Italiam, ut


quotannis facere consuerat. Ipse, conventibus Galliae citerioris peractis, in
Illyricum proficiscitur.

16.

Los Pirustas le entregan rehenes

Qua re nuntiata, Pirustae legatos ad eum mittunt. Percepta oratione eorum,


Caesar obsides imperat. Iis adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat.

17.

Los Carnutes se ofrecen voluntarios

His rebus agitatis, profitentur Carnutes se nullum periculum communis salutis


causa recusare et, ne res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur petunt.

You might also like