Professional Documents
Culture Documents
Actus Spei
Act of Hope
DEUS meus, cum sis omnipotens, infinite
misericors et fidelis, spero Te mihi daturum,
ob merita Iesu Christi, vitam aeternam et
gratias necessarias ad eam consequendam,
quam Tu promisisti iis qui bona opera
facient, quemadmodum, Te adiuvante,
facere constituo. Amen.
Actus Caritatis
Act of Love
DEUS meus, ex toto corde amo Te super
omnia, quia es infinite bonus et infinite
amabilis; et ob amorem Tui proximum
meum diligo sicut meipsum, eique, si quid
in me offendit, ignosco. Amen
Actus Contritionis
Act of Contrition
DEUS meus, ex toto corde paenitet me
omnium meorum peccatorum, eaque
detestor, quia peccando, non solum poenas a
Te iuste statutas promeritus sum, sed
praesertim quia offendi Te, summum
bonum, ac dignum qui super omnia diligaris.
Ideo firmiter propono, adiuvante gratia Tua,
de cetero me non peccaturum peccandique
occasiones proximas fugiturum. Amen.
Angele Dei
Angel of God
ANGELE DEI,
qui custos es mei,
Me tibi commissum pietate superna;
(Hodie, Hac nocte) illumina, custodi, rege,
et guberna.
Amen.
ANGEL OF GOD,
my guardian dear,
To whom his love commits me here;
Ever this (day, night) be at my side,
To light and guard, to rule and guide.
Amen.