You are on page 1of 1

Plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum languorem peperit cibus inperfectus et

haerens ardenti stomacho). Nan quae meritoria somnum admittunt? Magnis opibus dormitur
in Vrbe.
Inde caput morbi. Raedarum transitus arto uicorum inflexu et stantis conuicia mandrae
eripient somnum Druso uitulisque marinis. Si uocat officium, turba cedente uehetur diues et
ingenti curret super ora Liburna 240 atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus, namque
facit sommum clausa lectica fenestra. Ante tamen ueniet. Nobis properantibus opstat unda
prior, magno populus premit agmine lumbos qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
245 alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam. Pinguia crura luto, planta mox undique
magna calcor, et in digito clauus mihi militis haeret. Nonne uides quanto celebretur sportula
fumo? Centum conuiuae, sequitur sua quemque culina. 250 Corbulo uix ferret tot uasa
ingentia, tot res inpositas capiti, quas recto uertice portat seruulus infelix et cursu uentilat
ignem. Scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat serraco ueniente abies, atque altera
pinum 255 plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur.
Nam si procubuit qui saxa Ligustica portat axis et euersum fudit super agmina montem, quid
superest de corporibus? Quis membra, quis ossa inuenit? Obtritum uulgi perit omne cadauer
260 more animae. Domus interea secura patellas iam lauat et bucca foculum excitat et sonat
unctis striglibus et pieno componit lintea guto. Haec inter pueros uarie properantur. At ille iam
sedet in ripa taetrumque nouicius horret 265 porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum
infelix nec habet quem porrigat ore trientem. Respice nunc alia ac diuersa pericula noctis:
quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris
270 uasa cadant, quanto percussum pondere signent et laedant silicem. Possis ignauus haberi
et subiti casus inprouidus, ad cenam si intestatus eas: adeo tot fata, quot illa nocte patent
uigiles te praetereunte fenestrae. 275 Ergo optes uotumque feras miserabile tecum, ut sint
contentae patulas defundere pelues.
Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus; 280 ergo non aliter poterit dormire: quibusdam
somnum rixa facit. Sed quamuis improbus annis atque mero femens cauet hunc quem coccina
laena uitari iubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea
lampas. 285 Me, quem luna solet deducere uel breue lumen candelae, cuius dispenso et
tempero filum, contemnit. Miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est ubi tu pulsas, ego
uapulo tantum. Stat contra starique iubet. Parere necesse est. 290 Nam quid agas, cum te
furiosus cogat et idem fortior? Vnde uenis? exclamat. Cuius aceto, cuius conche tumes?
Quis tecum sectile poirum sutor et elixi ueruecis labra comedit? Nil mihi respondes? Aut dic
aut accipe calcem. 295 Ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha? Dicere si temptes
aliquid tacitusue recedas, tantumdem est; feriunt pariter; uadimonia deinde irati faciunt.
Libertas pauperis haec est: pulsatus rogat et pugnis concisus adorat 300 ut liceat paucis cum
dentibus inde reuerti. Nec tamen haec tantum metuas. Nam qui spoliet te non derit clausis
domibus, postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae. Interdum et ferro
subitus grassator agit rem; 305 armato quotiens tutae custode tenentur et Pomptina palus et
Gallinaria pinus, sec inde huc omnes tamquam ad uiuaria curmnt. Qua fornace graues, qua
non incude catenae? Maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne 310 uomer deficiat, ne
marrae et sarcula desint. Felices proauorum atauos, felicia dicas saecula quae quondam sub
regibus atque tribunis uiderunt uno contentam carcere Romam.

You might also like