Professional Documents
Culture Documents
4. Deinde Romulus et Remus urbem condere decreverunt in locis ipsis ubi expositi educatique
erant. Sed de imperio inter eos orta est magna contentio, et, ut res a deis diiudicaretur 20,
adhibuerunt auspicia 21. Remus quidem sex vultures 22 vidit prior, Romulus autem paulo post
duodecim. Hic igitur, augurio victor, urbem futuram aratro designavit Romamque vocavit 23, et
edixit 24 ne quis sulcum vomere circumductum transiliret 25. At Remus hanc fossam sacram
transiluit irridens. Tum vero Romulus iratus fratrem interfecit, his increpans verbis: Sic deinde
malo afficiatur 26 quicumque transiliet moenia mea. Ita imperio solus potitus est Romulus.
II. El reinado de Rmulo (753-715 a.C.)
1. Rapto de las sabinas. Romulus imaginem urbis magis quam urbem fecerat; deeerat enim
incolae. Erat autem in proximo lucus; hunc asilum fecit; quo statim multitudo latronum
pastorumque confugit. Cum vero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad vicinas
gentes misit, et per eos societatem connibiumque 27 petiit. Nusquam benigne audita est legatio;
ludibrium etiam est additum: Quidni feminis quoque asylum aperuistis? Id enim compar esset
connubium!. Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos parat; spectaculum deinde
finitimis indici iubet. Multi convenerunt, novam urbem videre cupientes, maxime Sabini, cum
liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit, omnes animos et oculos suos in hoc
habuerunt conversos, tum, dato signo, virgines raptae sunt. Haec fuit statim causa belli
diuturni.
2. Guerras con los sabinos. Romulus adversus Tatium processit, et in eo loco, ubi nunc forum
Romanum est, pugnam commisitt. Primo mpetu, vir inter Romanos insignis, Hostilius nomine,
fortissime 28 dimicans cecidit: cuius morte territi, Romani fugere coeperunt. Iam Sabini
clamitabant: vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Nunc sciunt longe aliud esse virgines
rapere, aliud pugnare cum viris. Tunc Romulus, arma ad caelum tollens, Iovi aedem vovit, et
exercitus, seu forte, seu divinitus, restitit. Statim proelium redintegratur; sed raptae mulieres,
crinibus passis 29, ausae sunt se inter tela volantia inferre, et, hinc patres illinc 30 viros
deprecatae, pacem conciliaverunt".
3. Muerte de Romulo. Romulus foedere cum Tatio percusso, Sabinos in urbem recepit. Centum
ex senioribus 31 elegit, ut eorum consilio omnia ageret: qui, ob senilem aetatem senatus vocati
sunt. Tres equitum centurias constituit; populum in triginta curias distribuit. His ita ordinatis,
cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, subito coorta est tempestas cum magno fragore
tonitribusque, et Romulus e conspectu ablatus est 32. Fama fuit regem, in curru Martis patris
raptum, ad deos abiisse, cui rei fidem fecit Proculus, vir nobilis. Orta enim inter patres et
20
amplexus spoliaque Curiatiorum ostentans, orabat populum ne se orbum liberis41 faceret. Non
tulit populus patris lacrimas iuvenemque absolvit, magis admiratione virtutis quam iure causae.
Ut tamen caedes manifesta expiaretur, pater, quibusdam sacrificiis peractis, transmisit per
viam tigillum, et filium, capite operto, velut sub iugum misit: id tigillum sororium appellatum
est.
5. Destruccin de Alba (653). Non diu pax Albana mansit. Nam Fufetius, Albanorum dux, cum
se civibus invidiosum esse videret, quod bellum uno paucorum certamine finivisset, Veientes, ut
rem corrigeret, adversus Romanos concitavit. Ipse, a Tullo in auxilium arcessitus 42, aciem in
collem subduxit ut fortunam belli experiretur ac sequeretur. Hac re intellecta, Tullus clara voce
pronuntiavit suo iussu illud Fufetium facere, ut hostes a tergo circumvenirentur. Ubi hoc
audiverunt, hostes territi victique sunt. Postero die Fufetius, dum ad Tullum venit, ut ei
victoriam gratularetur, duabus quadrigis religatus est, et in diversa distractus. Deinde Tullus
Albam propter ducis perfidiam diruit, et Albanos Romam transire iussit.
41
42