You are on page 1of 18
1 PRAEFATIO Pars Prima Benevole lector, dum evolvis hunc librum primo obtutu accipias velim quas ad res perspiciendas tibi commodo sit huius editionis ratio. Sed ne nimium tibi Ppromittere videar, simul docebo quibus in rebus hic liber necessitate quadam spem tuam defecturus sit. Haud satis admirari possumus iudicium indaginemque qua erat vie doctus A. E. Housman. Qui ab editione epistularum Ovidianarum iam diu Ptaeparata recessit, cum sibi persuasisset codicum testimonia quamvis numerosa parum valere ad textum sanandum quippe qui mendis plus solito gravibus esset infectus. Nihilo secius ingrediebar illam ipsam viam quam A. E. Housman prudenter dereliquit. Satis enim patebat horum carminum ducentos codices pluresve in bibliothecis praesto esse, quorum centum fere saeculo XV, alios quinquaginta saeculo XIV exaratos esse constat. E reliquorum vero librorum numero aetate maiorum tres solum (vel si addis recentiores Remigii Giomini elucubrationes, septem erunt!)a viris doctis proximi saeculi textui edendo sunt adhibiti; quadraginta igitur codices* remotioris actatis in bibliothecarum scriniis neglecti latebant. Quae cum ita essent sperabam fore ut consensus eorum codicum qui ex saeculis IX—XII originem ducunt vel hic vel illic doceret quomodo Ovidio genuina lectio revindicanda esset. 1 Vide pracfationem quam editio Epistularum Giominiana prac se fert et ea quae in Gnomone 32 (1960) 519—526 et 39 (1967) 562—566 adnotavi; iste editor videlicet usus est codicibus quos signavimus siglis Ab DE GK PQW. ® His de codicibus codicumque fragmentis in opusculo egi bipartito quod inscribitur Untersuchungen zor Oberlicferungegeschichte von Ovids Bpistulae Heroidum I. 11, Nachrichten der Akademie der Wissenschaften zu Géttingen, phil. bist, Klasse 1960, fasc. 5 et 7. Quod opusculum abhinc siglo ,Dérrie UI vel U Il* adhibito citabitur. Cui operi tertiam partem addere mihi proposui quae siglo U IH notanda erit. 4 De memoria apocrypha Quae spes ut breviter dicam plane fefellit. Maxima enim pars mendorum quibus epistulae Heroidum Ovidianae sunt infectae, iam ante saeculum IX orta textui ingesta est. Omnes enim libri aut in istis mendis congruunt aut miro quolibet modo ea corrigunt audacibus interdum coniecturis textui implicatis. Nam cum in libris Amo- rum Ovidianorum duo classes testium praesto sint quarvm altera alterius errores vituperet, in epistulis Heroidum (excepta Sapphus epistula*) certa apparent vestigia ¢ quibus colligere licet non in duas pluresve classes codices esse disponendos, Attamen in hanc memoriam quamvis ex uno effluxisset exemplari, pauca quaedam disticha aliunde ignota e fonte alienae notae hic illic in codices qui solitum exhibeant textum sunt translata. Quam memoriae vicissitudinem apocrypham appellate soleo*. Certe huic memo- riac adnumerandus est deperditus codex ille antiquissimus® quo Stephanus Corallus cum editionem Parmensem w anno 1477 in lucem proditam Praepararet usus est ut lacunam in Paridis epistula hiantem (16,39—144) expleret et epistulam Cydippae integram restitueret. Ttaque memoria illa apocrypha multum quidem facit ad revindicandum quantus fuerit his carminibus versuum numerus. Sed qualia fuerint ipsa Ovidii verba iisdem illis testimoniis parum docemur. Neque enim extat adhuc exemplar quoddam alienae notae quod textum carminum integrum offerat ita ut lectiones ceterorum codicum ex eo corrigi possint, neque alia testimonia inquirenti praesto sunt nisi pauca ila quae e marginibus librorum colliguntur; quae quidem in lacunis explendis interdum usui sunt, Sed ut textus ipse constituatur, ex uno tantum fonte hauriendum est eoque non satis puro. Quae cum ita sint, hac editione id solum explicari illustrarique potest quid virtutum quid vitiorum huic fonti supra dicto insit. In ius igitur vocavi uxore adiuvante omnes libros anno fere 1300 anteriores, nonnullos etiam posteriores. Ex his contulimus omnes varias lectiones ut appateret Ovidii memoria qualis in scriptoriis medii aevi pro certa legebatur. Hine multa corrigebantur: Saepe enim vir doctus H. S#. Sedlmayer in eo errabat quidnam codicum plenior (9) rariorve (0) consensus praeberet. 3 Certe creberrimus ille grex CL codicum quibus asservatur Sapphus epistula non nisi pro uno teste valet. Sed eius testimonium affirmatur comprobatur corrigitur codice Francofurtano F cuius auctoritas bis terve florilegiorum testimonio augetur; qua de re vide infra p. 288 4 CE. Dorrie U 1 188-220. 5 Vide infra p. 281 sq. et Dérrie U 11 365—379. Vitia scribarum vituperantur 5 Clarius ergo quam antea elucet quae lectiones in quibus libris ferantur. Tam satis constat codices E G W® quos magni aestimavit v. d. H. St. Sed/- mayer — ut taceam de libris Ab D K Q in quos incidit v. d. R. Giomini — inter ceteros vix praecellere; ubicumque enim inspicis illos libros, raro recta, saepe falsa unum cundemque testem praebere invenies. Ecquidem nullum inveni qui non deformatus esset erroribus omnis generis: glosse- matibus interpolationibus coniecturis supervacaneis, denique mendis e scribarum ludis vel socordia exortis. Procul dubio autem codex Puteaneus P ceteros auctoritate vincit quia raro tantum mendis istius generis lectorem fallit. Sed cave ne nimiam fidem codici P tribuas; purior quidem est ceteris, sed eiusdem notae atque illi; aspersus est ut ita dicam iisdem maculis quibus ceteri penitus foedati depravatique esse videntur. Quam rem quo clarius perspicias, feliciter tibi se offert liber Gudeanus Guelferbytanus quamvis recentissimus, quem librarius quidam exscribebat accurata cum stultitia ex antiquiore libro codici P haud dissimili. Itaque ubi liber Gudeanus cum Puteaneo concinit, eorum lectio pro satis antiqua habenda est — licet sit falsa, licet sit recta. Quas ad res illustrandas largiora et dis annuentibus meliora invenies testimonia quam quae superiores editores afferre potuerunt; nam quoniam illud lucis artificium ignorabant quo nunc codices depinguntur, necessitate coacti multa nostrae aetati reliquere. Sed quantum distat hic textus quem libris vetustissimis excussis constituimus ab ipso Ovidiol Ad quem tot testimoniis collectis, tot variis lectionibus annotatis vix uno passu eoque minimo appropinquavimus. Ergo increpet forsitan quispiam novissimum hunc editorem qui ex ingentibus codicum collatorum montibus ipse per decennium parturiens nil nisi ridiculum murem produxerit. Increpet usque licet (1,83): hic editor sibi proposuit ut id publicaret quo ceteri editores excepto N. Heinsio lectores deficiunt: conspectum scilicet memoriae Ovidianae qualis erat ante hos DCC annos. Et licet necesse sit multos locos corruptos sola divi- natione sanari — multo crebrius hac in re eo fundamento niti oportebit quod medii aevi memoria praebet. Hanc unam laudem ut consequerer studui studeoque illud fundamentum omnibus qui his Ovidii carminibus incumbunt suppeditavisse. Tacsum est tandem parva magnaque pari subtilitate tractavisse, cuius me- thodi iniquam aequitatem artificiis electronicis quae vocantur facile concedo. © Hune lihrum Vindobonensem Sed/mayer siglo V notavit. 6 Editio minor in maiore offertur Jam mihi proposui ut tibi, candide lector, qui festinanter has epistulas percurris, editio quae dicitur minor praeberetur; tibi contra qui strenuus bis terve relegendo in singula Ovidii verba insistis, hac eadem mea opera simul editionem maiorem reddere volui. Accipite igitur quomodo in utriusque commodum hanc farraginem lectionum discerpserim: Margini enim sinistrae eas lectiones admovi quae faciunt ad textum legitime constituendum; tu igitur qui hunc apparatum cito percurrere cupis, eas solas velim inspicias lectiones quae frontem efferunt ¢ reliquo grege. Tibi vero, lector strenue, qui nihil censes neglegendum esse, hunc apparatum ita disposui ut post praestantiores lectiones quae margine sinistra surgunt cetera testimonia invenias omnia in quadratum agmen redacta. Ibi enim creberrimae illae lectiones enumerabuntur quae scribarum ludos vel neglegentiam demonstrent illustrentque cuius pretii sint libri et quibus vinculis inter se cohaereant. Ceterum quo brevius de libris manu scriptis rationem redderem, apparatum criticum ita composui ut ei libri singulatim enumerentur qui cum lectionem quamlibet praebent a ceteris discrepantibus numero superantur; quo modo id effeci quod nostri saeculi viri docti apparatum negativum appel- lant; itaque lectori concludere licebit qui libri vulgatiorem lectionem prae- beant, cum certior factus sit qui libri a reliquo grege discrepent?. Sed iis locis ubi vel pauci tantum codices textui constituto sunt fundamento vel a codicum auctoritate plane erat recedendum, praecipuos libros EF GLP VW seorsum commemoravi, ne mero siglo re/J. (id quod reliquos significat) eorum testimonium obscuraretur. Quibus autem legibus ipsum textum constituendum esse censerem, fusius exposui in opusculo supra p. 3 citato*; unde hoc unum, quacso, repetere liceat: Cum satis crebro epistularum textus glossematibus quae vocantur sit infectus, praecipue eo est vitiosus quod genuinae voces aliis illegitime ingestis expulsae sunt. Qua in re superiores editores stude- bant ut textum vocibus ingestis sanarent quae vel scriptura vel litterarum 7 Quam ad rem monendum est condiciones codicum Dp Ep Sp et metaphraseos Planudeae cum iis quae supra exposui non quadrare: codicum enim deperditorum lectiones a vito docto Chr. Tb. Kuincel collectas in hune apparatum transtuli; atque metaphrasis Graeca quamvis accurate cum texto Ovidiano comparata haud rato dubium movet quid Planudis exemplar Latinum praebuerit; quibus de causis testes Dp Ep Sp Planudes legem supra expositam non sequuntur; cave igitur ne ex editoris silentio de corum testimonio quicquam colligas quoniam ipse editor hos testes ante oculos non habuit. ® CE. praccipue Dérrie U I 184 eqq. De huius editionis ratione 7 forma illis quas codices pracbent essent similes; similitudines igitur, ut voce ab iis trita utar, palaeographicas indagabant. Contra monendum est scribas raro ad huius generis similia aberravisse, ne tum quidem cum quae scripserint inepta nobis videantur. Immo vero mendosa quaedam vox quam libri omnes exhibent, nullo similitudinis palaeographicae vinculo cum ea quae desideratur coniuncta esse solet, quae res creberrimis exemplis probatur; docemur enim iterum iterumque textum foedatum esse vocibus quae explicandi gratia adnotabantur. Fallitur itaque persaepe qui paucas tantum litteras mutare voluerit ut archetypi quem sibi fingit scripturam fideliter conservet. Neque enim litterarum similitudinibus conducimur ad recte divinandum, sed interrogandum est quid sibi voluerit librarius iste qui primus inepto glossemate textum turbaverit. Cui rei ne sapientissimus quidem omnino respondere poterit quoniam librariorum stultitia audax nullis legibus moderatur; confitendum vero est saepe textum sanari non posse. Ecquidem graviora menda cruce notare malui quam abscondere leviorum coniecturarum velamine; editoris enim erat saepius textus ulcera aperire quam sanare, Vicies fere in epistularum textum versus ingesti sunt — sive disticha, sive bini versus praecedente pentametro — qui ex apocrypha memoria originem ducunt; nam praestantiores codices hos versus non exhibent. Non- nulli ex his versibus plane sunt spurii, ceteri vero ex editione pleniore in hanc nostram quam libri omnes reddunt translati esse videntur. Horum versuum quibus in tradendis libri valde inter se differunt tria genera sunt discernenda: a. Initia epistularum 5 6 7 8 9 10 11 12 17 20 21 singulis sunt aucta distichis quae certe poeta quidam his epistulis ornatus gratia praemisit. Nam nonnulla ex his distichis neque ex mente neque sub nomine illius conscripta sunt heroinae quae epistulam sequentem composuit; immo vero epigram- matis vice ipsam epistulam antecedunt. Qua de causa istum poetam qui talia excogitabat minime falsarium nominaverim quippe qui sibi proposuisse videatur ut initium carminis exornet; forsan talia epigrammata imaginibus heroinarum adscripta erant. Cuius rei exemple sint initia suppositicia epistularum 5 6 9 10 11 12 certe tituli instar composita; concedendum est quidem cetera huius generis disticha cum ipsa epistula artius esse coniuncta®, * Hac de re nuper fusius egit 2. A. Kirfel: Untersuchungen zur Briefform der Heroides Ovide, diss. phil. Bonnensis 1967. 8 De huius editionis ratione Quae cum ita se habeant, ista epigrammata quasi vestigia superesse editionis priscae suspicor. Qua de causa ista, quae certe Ovidii non sunt, ¢ sede solita movere nolui, sed minusculis typis in initio epistularum excudi iussi. b. In ipso textu interdum occurrunt versus apocryphae memoriae qui plane sunt spurii: post 4,132, 5,25/6, post 9,114, post 12,158, post 16,166, post 16,266. Talia profecto additamenta in textum recipere taeduit; appa- ratus videlicet critici est indicare qui libri ista praebeant. c. Sunt denique versus qui aut ipsius Ovidii sint aut vestigium Ovi- diani ingenii servent, quamvis vel maior vel melior pats librorum eos nes- ciat; vide 2,18/19, post 7,25, post 7,97, post 8,19, post 13,73. His in locis pentametri versus hexametros praecedunt. Quae si ¢ textu removes, aliquid deesse videtur!; at si recipis, haud leves suspiciones moventur". Quid, si Ovidius ipse hos versus reiecisset cum alteram editionem praepararet ? Nam in epistulis postea additis talia lectorem non offendunt. Itaque non errat qui severo oculo maculas qui insunt his versibus notat. Neque vero errat is qui nihilo minus hos versus Ovidianae esse venae contendit; id quod Ovi- dius iuvenis sibi permisit, Ovidius senior correxit. Qua de causa hos versus, de quibus olim et nuper multum et acute disputaverunt viri docti, in ipso textu retinui quo clarius elucerent rara illa vestigia editionis cuiusdam plenioris. Lectores vero ut admoneantur hos versus licet sint Ovidiani ab hac editione alienos esse, cos minutis typis excusos invenient. Deinde breviter exponere liceat quarum rerum rationes hoc in apparatu critico reddere nolui. In iis igitur quae adnotavi, invenies a. neque errores qui ab uno solum codice exhibeantur commemo- ratos. Sed ubi viri docti cuiusdam coniectura cum lectione manuscripta quadrat, de hac re rettuli. Praeterea cum editores superiores haud raro mendis freti quae in solo codice P inveniuntur, textum immutaverint, eius modi lectiones codicis P commemorantur. b. neque nominum propriorum depravationes in quibus effingendis librarii mire ludunt", inutiliter iteratas. 1© Argutis enim argumentis hos versus defendit M. Sicberl: Vermeintliche Vers-Inter- polationen in Ovids Her., H 91, 1963, 190—212, 41 Conter Dorrie U 1 188—207. 38 Huius rei pauca adferam exempla: 9,26 Stheneleius] steleius B; steloneus Bi; cyllenius Bx; stenelius Ea G; stellenius P; stelencius C I Mi Q T Y; stelenius Gi K R; stelnius Gu; stellenus L; sthenelenius P; stenelegius Sp Orthographica enumerantur 9 Sed ubi vel nomen Graecum in vocem Latinam est depravatum", vel ubi prava lectio syllaba una vel abundat vel decurtata est, eius rei ratio dabitur. c. neque librarios in ius vocatos ubi voces male distinxerunt. fonea verborum separatione gravior quidem ortus est error, quid sibi explicabitur. d. neque — qua re abusi sunt editores superioris saeculi — dubia an genuina sint certa disticha necne apparatui critico immixta. Sed ubi ipsi libri dubium movent quoniam hi certos versus addunt illi neglegunt, quid viri docti ad rem protulerint explanabitur. e. meque metas quae ad orthographiam pertinent discrepantias fepetitas; iam quid inter eas adnumerem accipe: Ubicumque codices dissentiunt in his quae infra notabo, in apparatu critico nihil indicabitur; qua in re voces corrigendas esse putavi quoad exscribuntur ut infra commemorabitur. a. Quod attinet consonantes: Libris discrepantibus inter -ms et -mps; vitavi scriptucam hiemps. item: -7mn-] -mpn-; vitavi: sompnus contempno et similia4, item: -t-] -th-; vitavi: thorus author cathena; talamus. item: -b-] -ch-; vitavi: michi nichil. item: -bm-] -mm- vel -dm-] -mm- vel -da-] -nn-; vitavi: summoveo ammitto annumero’, item: -ds-] -s-; vitavi: asto aspicio astringo. sed: -mm-} -nm- vel -mb-] -nb- vel -mp-] -np-; vitavi: inmensus inbellis conprobare. item: -c-] -4#-; vitavi: eciam forcia nuncius; conditio. item: 4 superfluum; vitavi: arena habundat'4, 13,25 Iphiclus PV Y] iphidius B; Iphidus Ab Bx G Mz Pa W; isiphidus D Go H IN Ob Pv; ysiphides Dp; ysiphitus Ba; isiphius Ep; yrichicus F; iphiactus T; ysiphiclus Vb; ysiphilus s¢/ isifilus rell. Num aegre fers quia editor talia supersedit? Confer practerea notam ad 19,130 ubi nomina Aleyones et Amymones stolide sunt confusa; ibi enim lege quam supra exposui neglecta omnes librorum oseillationes enumerabuntur. 2 Accipe exempla quaedam ex epistula Sapphus collecta: 7 elegi quoque F 16(?) 21. 45. 121) clegia 2(-); elegique 26; clegi sunt 138 Bachrens (bi omnes recte vocem Gratcam ENeyot interpretantur) elegi rell. — id est perfectum verbi cligere. 84 molle Thalia] talia molle 86. 134+ 9 mss; isto ordine mutato docemur vocemr talia ab adjectivo tale esse derivatam, Adde 8,77 Phoebeque edé.] phebique Ea F P; febiti Gu; flebat rell. Planudes. ¥ Sed diecrepantia contentus] contemptus notabitut. 18 Sed disctepantia amissum) ammissum = admissum notabitur. 48 Sed de lectionibus discordantibus velut baber] abes rationes reddentur. 10 Orthographica enumerantur + ost] -sci-; vitavi scinis (pro sinis)”, Mle; vitavi palludes vella vellim; velem (pto vellers). item: -#-] -t#- velut mitis pro mittis vel vita pro vitta et vice versa; qua in re solitum scribendi modum nusquam dereliqui. item: -p-] -pp-; vitavi: rippa. item: -pt-] -bt-; vitavi: obto. item: -bs-] -ps-; vitavi: apsens. item: » omissum; vitavi: coninx1®, item: -x#-]-st-; vitavi: festa mistaiusta (pro texta mixtaiuxta)et vice versa. item: -x-] -ss-; vitavi: laxus, laxare!; nessus (pro nexus), item: -d] -¢ solum neglegitur in discrepantia set (quod vitavi) pro: sed. PB. Quod attinet vocales: Diphthongus ae solito more exprimetur; vitavi igitur scripturas velut Jeticie cesos hec ee. Discrepantias inter ¢ longam et i in pluralibus, velut partis civis ignis, proferre nolui; immo partes cives ignes excudi iussi. item: -#-] -y-; vitavi: tirws; bylaris clypeus. item: -0-] -#-; vitavi: sanguinulenta, lungus (et nomina velut Laumedon Laudamia); noncius feconda item: -/-] -ii-; vitavi: biis iniice. Ceterum quoniam huic editioni propositum est ut codicum testimonia accurate reddat, eam scripturam retinui quae concordibus testibus asseritur, velut antennas 16,113, vel conubia 2,81 et 11,99 et conubialia 6,41, vel cygni 8,67 et gyno 17,55, denique Gnosia humus 4,68 ct Gnosis (scil. Ariadna) 15,25, et similia. Rationem denique reddam de huius textus testibus; ignoscas, benevole lector, si forte haec disceptatio nimis subtilis tibi videatur; iamque ex ipsa hhac necessitate quod tot genera testium discernenda sunt, colligere licet quot iniquitates perpessa sit Ovidianarum epistularum memoria. I. Maxima pars textus quem edidi, scilicet 1—14 (fin.) et 16, 1—38 et 16, 145—21, 14, per medii aevi saecula satis erat nota et vulgata. Extat enim haec textus pars a. in codicibus integris vel leviter mutilatis circa CC ¢ quibus praecipuos™, numero fere XL, selegimus inspeximus contulimus *, 17 Sed discrepantiae velut si/icet] stilicet vel possis] poscis commemorabuntur. 48 Sed crebram discrepantiam victam] vinctam vel facies) faciens notavi. 1 Sed discrepantiam /apta pro Jassa notavi. % Et Centauri Nessi nomen ita deformatum invenies ut nexus efficiatur. 2 Quam rationem secutus hos libros elegerim supra p. 4 exposui; cf. Dérrie U I 184 sq. % Hi codices infra p. 13 sqq. enumerabuntur. Testes in ius vocantur 11 b. in codicibus deperditis quorum duo (scil. Dp Ep) vir doctus Cér. Th. Kuinoel® ne oblivisceretur eorum memoria diligentibus collationibus servavit, tertii vero testimoniis (scil. codicis Argentoratensis Sp) v. d. Vi- tus Loers appatatum criticum editionis suae quae prodiit anno 1829, auxit. Praeterea de libris quondam exstantibus nunc deperditis haud pauca e notis N. Heinsii et P. Burmanni colligere licet *. c. in fragmentis decem codicum quorum singula tantum folia supersunt; quae rudera ne quid praetermitteretur una cum ceteris testibus adhibuimus, d. in florilegiis anonymis (scil. abcdefijlp,pgpgtv), quibus CD fere versus epistularum asservantur®s, e. identidem afferre licuit e Vincentii Bellovacensis libro quod Speculum Historiale inscribitur et e Repertorio vocabulorum Conradis de Mure (vine. et conr.), ut de ceteris citationibus taceam**, f, in Planudis epistularum metaphrasi Graeca a v. d. A. Palmer in Com- mentarii pp. 159—274 edita. Ne quis ignoret qui libri ad versum quemque praesto sint deficiantve, euique paginae adscribetur series testium praesentium; praeterea quibus locis libri mutili fragmentave incipiant, in laevis huius editionis marginibus adnotatum invenies; dextrae vero margines docebunt qui libri quibus locis desinant et quos ad versus praesto sit testimonium quodque florilegiorum. I. Quod vero attinet epistulae Cydippeae versus 21, 15—146, duo tan- tum codices iique recentiores, scilicet Gu et Sar?’, et tres pristinae editiones, p err dico quae codicum instar habendae sunt®, editori praesto fuerunt. Hac in re dubium non est quin isti codices editionesque supra dictae textum unius archetypi conservaverint, eiusdem scilicet ¢ quo ceteri libri % Cf. Christiani Theopbili Kuinoel animadversionum criticarum in Ovidii Heroidas speci- mina I et II indici lectionum universitatis Gissensis annorum 1805 et 1806 inserta. Omnia deinde quae contulit vit doctus ille, v. d. Vitus Loers in additamenta editionis suae transtulit. * Qua de causa codices N. Heinsii vel P. Burmanni interdum laudabuntur — etsi uterque saepius in dubio reliquit quisnam suorum codicum eam lectionem de qua agitur prae- buisset. tabulam p. 18 appictam; ex his florilegiis quinque, scil. a ¢ py pg Pa» quosdam epistulae Sapphus versus exhibent; qua de re vide infra p. 288 et 308. 46 Cf. M. Manitii opusculum quod inscribitur ,,Beitrage zur Geschichte des Ovidius und anderer rémischer Schriftsteller im Mittelalter publici iuris factam in VII supplemento quo Philologus qui nuncupatur auctus est, pp. 723—768, 27 Libri Sarraviani lectiones quae parum faciunt ad reliquum textum recensendum, solum commemorabuntur ad epistulam Cydippes et ad epistulam Sapphus, ubi hic liber siglo 46 citabitur. 48 Sunt quidem alii sex vel septem libri qui textum 21, 15—146, et alii tres qui textum 16, 39—144 vel 24, 147—250 exhibeant. Sed certis argumentis probari potest (cf. Dorrie UTI 297—282) istos codices ex editionibus typis impressis esse exscriptos. Qua de causa in editione critica erant neglegendi. 12 Testes in ius vocantur devenerunt; sed cum illi archetypum compluribus foliis in fine mutilatum reddant (ita ut Cydippae epistula desinat in v. 14), hi quinque testes quos supra nominavi aliquanto pleniorem textum praebent; duo videlicet istius exemplaris folia adhuc extabant quae ante vulgatae classis archetypum ex- scriptum amittebantur. III. Sed 104 illi versus epistulae Paridis, scil. 16, 39—144, identidemque versus epistulae Cydippeae, scil. 21, 147—250 feruntur in sola editione 7r, id est in editione Parmensi a Stephano Corallo anno 1477 curata. Qui in indice editioni praefixo lectori promittit Heroidum librum in quo plurimi versus additi ex antiquissimo codice, presertine in epistola Paridis ad Flelenam et in epistola Cydippes ad Acontium; his igitur verbis dilucide testatur se codice sa- tis vetusto usum esse ut nascentem editionem ditiorem plenioremque ceteris efficiat. Certe optimo casu S¥. Corallus hunc in codicem incidit; quem ni adhibuisset, Heroidum epistulae usque mutilae iacerent. Sed mala Fortuna factum est ut hic liber nullo vestigio relicto statim disparuerit. Haec igitur ratio intercedit inter huius textus partes quas numeris I et Il et eas quas numero III signavi: Partes enim I et II ut supra demonstravi- mus ex eodem devenerunt archetypo qui antea uno, deinde duobus foliis in fine amissis erat mutilus. Sed versus illi (scil. 16, 39—144 et 21, 147—250) quos editor Corallus ex antiquissimo suo codice attulit, ab archetypo cetero- tum librorum certe erant alieni?*, Memoria denique epistulae Sapphus cum illa ceterarum epistu- Jarum nullo fere vinculo coniungitur; traditur enim codice F olim Nau- geriano saeculi XIII et CL libris satis recentibus qui sunt post annum 1420 exscripti. Praeterea duodeviginti huius epistulae versus in sex florilegiis saeculi XIII inveniuntur. Quae vero rationes intercedant inter istos epistulac Sapphus testes, peculiari praefatione huic epistulae praevia demon- strabitur; vide infra p, 287; iamque sat erit monuisse in hac epistola edenda alias condiciones alias leges aliam denique molem editori esse impositas atque cum ceteris edendis incumbat. Pats altera Redeamus deinde ad caput I disceptationis nostrae, scilicet ad codices fragmentaque qui solitum textum exhibent: 1,1—16,38 omissa epistula Sapphus et 16,145—21,14, Indicabit igitur haec tabula extantes codices quos uxore adiuvante excussos huic editioni adhibui: 4 Cf. Dorrie U Il 377-383 et 418. Conspectus codicum 13 Ab = Londinensis Musei Britannici Addit. 21169 saeculi XIII initio mutilus; exhibet textum inde ab ep. 2,8; post epistulas Heroidum praebet amores artem amandi remedia amoris fastos tristia, B =Bernensis bibliothecae Civicae 478 saeculi XII exeuntis textum exhibet inde ab ep. 8, 39; epistulas Heroidum sequuntur epistulae ex Ponto tristia fasti remedia amoris ars amandi amores. Hic liber ante aliquot lustra deperditus nuper est restitutus imaginum gratia lucis ope depictarum. Varias eius lectiones contulit G. von Wartenberg, WochKlassPhil 1887, 1272—1278; 1366—1371; 1464—1468. Bi =Berolinensis signatus Diez B Sant. 1 saeculi XIII; hic codex e duabus partibus est consutus quarum prior metamorphoses, posterior cetera Ovidii opera (inter quae et pseudepigrapha) continet, scilicet fastos epistulas Heroidum amores artem amandi remedia amoris tristia epistulas ex Ponto Ibin Philomelam pulicem de somno nucem medicamina aurium medicamina faciei de cuculo de fuco. Ex ultimo folio (239 v) elucet hunc librum anno 1446 Patavii ducatis septem et dimidio venisse posteaque inter libros Zani Parrasii (1470—1522) insertum esse; postea asservabatur in bibliothecis vv. dd. Askew (1722-1773) van Santen (1746—1798) von Diex. Solus hic liber originem ducit ex Italia. Bn = Berolinensis signatus. Diez B Sant. 14 saeculi XIV solas exhibet epistolas Heroidum. Hic liber, olim N. Heinsii, pervenit inter libros Hadriani Relandi; contulit eius varias lectiones in margine exem- plaris sui R. Bentley (1622—1712) adiecto siglo Rel[andi]. Bx = Bruxellensis Bibliothecae Regiae 21 368 saeculi XIII. Hic liber qui nil continet nisi epistulas Heroidum singulis foliis amissis est mutilus ita ut desiderentur 12, 35—207 ct 20, 142—230; practerea folio praevio manus recentior Bx’ addidit textum 1, 1—42, quoniam scriptura folii primi (vv. 1—40) fere evanuit. C = Cantabrigiensis S. Trinitatis Collegii 598, saeculi XIII duobus foliis ereptis et in fine mutilus: interierunt 10, 76—12,142; desinit in ep. 20, 231. Contulit eius varias lectiones in margine exemplaris sui R. Bentley adiecto siglo Dun{elmensis]. D = Divionensis bibliothecae Urbanae 497 (288) saeculi XIII; continet fastos metamorphoses amotes tristia epistulas ex Ponto Ibin remedia amoris artem amandi epistulas Heroidum nucem pulicem; hunc libeum vocabat N. Heinsius exemplar Iureti (15531626). E_ = Etonensis in bibliotheca collegii asservatus Bl. 6,5; XI saeculi; conti- net Theoduli carmina, Cornelii Galli (recte: Maximiani) elegias, 14 Conspectus codicum Statii Achilleida, Ovidii remedia amoris et epistulas Heroidum usque ad ep. 7, 161, denique Aratoris carmen de actis apostolorum; emptus est hic liber Venetiis. Ea = Etonensis ciusdem bibliothecae Bk. 6,18; XII saeculi; continet epistulas Heroidum amores artem amandi remedia amoris nucem de somno pulicem de cuculo fastos metamorphoses tristia epistulas ex Ponto de mirabilibus mundi; hic liber est Junianus N. Heinsii; quia erat Hadriani Iunii (1511—1575). F =Francofortanus Bibliothecae Universitariae MS Barth. 110 (olim monasterii S. Bartholomei) saeculi XII exeuntis; continet omnia Ovidii carmina; quo ordine scriba ipse Ovidii carmina disposuerit, non iam elucet quia hic liber turbato carminum ordine et intermissis foliis chartaceis recentiore aevo denuo consutus est, Exhibet epistu- lam Sapphus in foll. 270—272 et ceteras Heroidum epistulas in foll. 275—319. Erat A. Naugerii (1483—1529). G = Gvuelferbytanus bibliothecae quae nomen Ducis Augusti prae se fert extrav. 260, XII saeculi; in primo et in ultimis duobus huius libri foliis litterae fere evanuerunt. Gi = Gissensis bibliothecae Academicae 66, XIV saeculi; hic liber est Mentelianus alter N. Heinsii; c£. H. Roese: de Ovidii Heroidum codice Gissensi®, diss. phil. Gissensis 1913. Go = Gothanus Bibliothecae Civicae Membr. II 120, saeculi XIII: pars prior (Go’) exarata est manu saeculi XIII exeuntis, scil. 1, 1—7, 92 et 10, 69—11, 4; pars altera saeculo XIII ineunte conscripta complecti- tur 7,51 —10, 68 et 11, 5—21, 14; praeterea de speculo de medicamine faciei de somno de nuce. Gu = Guelferbytanus Gudeanus 297 bibliothecae quae Augusti Ducisnomen prae sefert, saeculi XV, exhibetepistulas Heroidum usquead v. 21, 146. H = Monacensis, Bayer. Staatsbibl. Clm 4612, XIII saeculi. I = Monacensis, Bayer. Staatsbibl. Clm 23 481, XIV saeculi®. K =Hafnensis Gl. Kgl. S. 2013 4°, saeculi XIII, tristia continet et epi- stulas Heroidum et ex Ponto. L_ =Lovaniensis Bibliothecae Universitariae 411, XII saeculi, anno 1940 igne combustus, antea vero lucis ope depictus cuius imagines Lute- tiae Parisiorum asservantur; continebat epistulas Heroidum usque ad v. 9, 133., cf. M. Th. Vernet-Boudel, Mss de la bibliothéque uni- * Hic liber qui negligentissime conscriptus est difficulter legitur. Qua de causa saepe iis usi sumus quae v. d. H. Reese curis suis eruebat. 1 Hunc fibrum qui antea viros doctos effugit, ¢ scriniis Monacensium deprompsit v. d. W. Bubler qui istud touatov mecum benigne communicavit. ‘Conspectus codicum 15 versitaire de Louvain, Mélanges F. Grat Il ,1949, 384. M = Florentinus Laurentianus S. Marco 235, saeculi XII exeuntis. Mi = Mediolanensis Ambrosianus I 8 inf., saeculi XIII, initio mutilus, incipit 1, 71; sed textui praefixum est folium unum quod exhibet versus 1, 37—70 manu recentiore exaratum; cuius varias lectiones siglo Mi’ notabuntur. Mz = Monacensis, Bayer. Staatsbibl. Clm 8123, saeculi XII, mutilus ex- hibet hos epistularum locos: 1,1—5, 102; 7, 58—198; 10, 125—21, 14. N_ = Florentinus Laurentianus plut. 24 sin, 8, saec. XIII. Ob = Oxoniensis Bodleianus Canon. Class. Lat. 1, saec. XIII. Of = Oxoniensis Bodleianus Rawlinson 99 vel Add. 15 462, saeculi XIII. P = Puteaneus Parisinus Bibl. Nat. Lat. 8242, saeculi IX, compluribus foliis amissis mutilus continet epistularum Heroidum 2, 14—4, 47; 4,104—5, 96; 6, 50—20, 177 et amorum Ovidianorum fragmenta duo, sc. 1,2,51—3,12,26 et 3,14,2—3,15,8; cf. Sed/mayer proll. 1—4; Purser apud Palmerum pract. p. XXXII sqq.; Darrie U I 186 sq. Pa = Parisinus Bibl. Nat. Lat. 7993, saeculi XIII ineuntis, totum fere conti- net Ovidium, N. Heinsii alter Regius. Pb = Parisinus Bibl. Nat. Lat. 7994, saeculi XIII, continet Ovidii carmina amatoria; incipiunt Heroidum epistulae 9, 36; omittuntur 19, 147 — 20,17. N. Heinsii Mentelianus. Pm = Parmensis Bibliothecae Palatinae ms. 2661, exaratus anno 1364, ex- hibet epistulas Heroidum inde ab 7, 109, sed uno folio amisso desunt 11, 48-111. Py = Papianus bibl. univ. fondo Aldini 227, saeculi XIII, continet haec: 4, 151—16, 347; 17, 45—188; 17, 261—21, 14. Huic codici adligatum est fragmentum f. 2. Q =Antverpiensis Musei Plantini Moretique 68, olim 43, saeculi XII exeuntis, N. Heinsii codex Moreti. == Pragensis bibliothecae universitatis 1630 sive VIII H 12, saeculi XII exeuntis; desunt uno folio amisso 20, 18—145. Ri = Florentinus Riccardianus 489 qui olim siglo M III no. 1 erat notatus, saeculi XIII. Sar = Parisinus Bibl. Nat. Lat. 7997, saeculi XV exeuntis, olim Mantuanus bibliothecae Gonzagarum (cf. Fr. Masai, Scriptorium 22, 1968, 181), postea Adriani Sarravii (1531—1613), continet epistulas Heroidum usquc ad 21, 146, practerea Ovidii amo- res Ibinepistulam Sapphus artem remedia amoris;arte coniunctus est cum editione Veneta e. Hoc codice usi sumus in edendis epistulis Cydippae et Sapphus (21 et 15). T = Turonensis bibl. comm. 879, saeculi XII exeuntis, omnia continet Ovidii carmina. 16 Conspectus codicum U_ = Parisinus Bibl. Nat. Lat. 15 146; huius libri pars prior, quae conti- net 1,1—5,59 et 13,35—17,93, confecta est saeculo XIV; cuius partis testimonium hac in editione neglegitur. Sed pars posterior, epistulas 18, 1—21, 14 continens, saeculo XII exarata, inter praecipuos testes est numeranda. V_ = Vaticanus Lat. 3252, saeculi XII, inter Vergilii bucolica et georgica et epistulacum ex Ponto fragmentum continet epistulas Heroidum usque ad 17,238; erat olim Fulvii Ursini (14529—1600). Vb = Vaticanus Barberinus Lat, VIII 26, saeculi XII, a N. Heinsio Bar- berinus ouncupatus, continet praeter carmina quaedam Ovidii minora amores et epistulas Heroidum et ex Ponto. 'W = Vindobonensis Bibl. Nat. novae seriei 107, saeculi XII, constat e fragmentis undecim foliorum quae forficibus crudeliter mutilata sunt ita ut mox initia mox ultima verba versuum interierint. Cum nuper v. d. Giomini in praefatione posteriori fasciculo editionis suae praemissa accurate damna descripserit quae hic liber perpessus est, sat erit eos locos enumerare quibus editori praesto est: 10, 14—11, 68 et 12, 21—100 et 12, 182—16, 319 et 16, 368—17, 68 et 17, 114—18, 4 et 18, 169—20, 224. Hunc librum H. St. Sed/mayer primus adhibuit atque diligenter contulit; cf. eius proll. 8—10. Y =Trevirensis Bibl. Civ. 1088, saeculi XIII, olim erat collegii St.i Matthiae Trevirensium; primus eum inspexit D. Wyttenbach (1746 — 1820), deinde adhibuit V7. Loers (1800—1862) qui hunc librum plurimi aestimavit. Qui cum aliis libris bis terve conferebatur; quam tem testantur variae lectiones a secunda tertiave manu saeculi XIII exeuntis marginibus vel inter lineas conscriptae. Z = Berolinensis, sign. Staatsbibliothek — Preuftischer Kultur-Besitz, Lat. oct. 167, olim MS Phillipps 124, exaratus saec. XIII ineunte, constat foll. 77 membraneis forma satis minuta, scil. 137 x 106 mm; praebet epistulas Heroidum foll. 1—66 et in fasciculo postea addito, a manu paulum recentiore conscriptam Ovidii Ibin. Huius libri textus multis aspersus est glossematibus vel variis lectionibus et eis a manu saec, XIII nigriore atramento depictis. Hic codex anno 1899 pervenit in Regiam quae vocabatur Bibliothecam Berolinensem; quem descripsit E. Jacobs librarius in bibliothecae schedulis prelo adhuc non commissis. Qua de causa condiciones huius libri quo usi sunt A. La Penna in scholiis ad Ibin edendis (1960) et E. A. Kirfel, diss. 48 sqq. et 54, fusius solito exposui. De codicibus deperditis et de fragmentis 17 Enumerantur codices deperditi a viris doctis aevi superioris cum ceteris collati. Dp = Dresdensis Bibliothecae quondam Regiae De 142, saeculi XIII exeuntis; hic liber cum ex incendio anni 1945 servaretur, nimia aquarum profusione ita abluebatur ut litterae omnino evanuerint; qua de causa variae eius lectiones e notis ». d. Kuinoel arripiendae erant. Ep =Erfortanus Amplonianus deperditus, saeculi XIII, qui exhibebat epistulas Heroidum usque ad v. 17,99; initio saec. KIX e bibliotheca Amploniana ablatus esse videtur®?, Sp = Argentoratensis deperditus Seminarii Evangelicorum siglo C V 27 notatus saeculi XIII. Hic liber qui incendio anni 1870 deletus est, epistulas ex Ponto integras et Heroidum usque ad 20, 239 continebat™, Tnvenies, candide lector, codicum Dp Ep Sp testimonia testimoniis ceterorum codicum intermixta; sed memento precor me ea quae ex his adnotaveto comprobare non potuisse ipsis libris inspectis; qua de causa non licebit ex editoris silentio colligere quid hi IWbti praebuerint — sive ipsius textus lectionem sive illam, quae siglo rell. vel ceit. notata a reliquis singulatim non enumeratis fertur. Primus Christianus Theophilus Kuincel S. Theologiae professor in opusculis supra p. 11 notatis librorum Dp et Ep varias lectiones una cum illis e codicibus Gothanis collectis exposuit; post eum Vitus Leer: in editione anno 1829 publici iuris facta hance variarum lectionum enumerationem collatis codicibus Gi Go Gu Sp Y auctam iteravit; eodem fere anno J. Chr. Jabn notis Burmanni ct Kuinoelii nisus editionis suae apparatum criticum contexuit. Sed cum neque 1, Loers neque J. Chr. Jabn libros Kuinoelianos adierint, iam consentaneum est ea quae de horum librorum variis lectionibus exponunt € Kuinoelii sctiniis esse desumpta. Antiquioris memoriae nequid praetermitteretur non solum codici- bus integris incubuimus sed etiam codicum fragmenta contulimus dummodo singula binave folia innotuissent. Talia codicum fragmenta his siglis notata invenies: f 1 = Erfortanus Bibliothecae Urbana fol. 9a, saeculi XII, qui exhibet duo- bus quae supersunt foliis hos versus: (a) 1,60—116; (b) 3,94—154; (c) 18, 1386; (d) 20, 104—178. f 2 = Papianus bibliothecae Universitariae, fondo Aldini 227, saeculi XII, qui praebet (a) 1,66—2,20; (b) 3, 152—4,66, f 3 =Parisinus Bibliothecae Nat. Lat. 2692, fol. 208a/b saeculi KII qui exhibet 3, 25—-84. 99 Hunc librum initio prioris speciminis breviter descripsit v. d. Cb. Th. Kuinoel. 4 CE. V. Loers in editionis suae p. 633 qui affirmat se ¢ schedula codici praefixa collegisse unde hic liber originem ducetet; Constantinopoli enim ante aliquot saecula in Germani- am translatus esse dicebatur. Quae res fide vix digna videtur; immo ficta ista notitia unde re vera provenerit hic liber dissimulari mihi pro certo habeo. 2 Dorrie, Hiphtulae berokdure 18 Conspectus fragmentorum f 4 = Oxoniensis Bodleianus Canon, Class. Lat. 98, saeculi XIV, ubi invenitur 6, 1—63. £ 5 = Cantabrigiensis Collegii quod vocatur Gonville and Caius MS 803—807/28, saeculi XIII; hoc folium quod superest unicum ex- hibet 7, 109—167. f 6 = Parisinus bibliothecae quae vocatur de l’arsénal 3219; praesto est duplex folium quod codici est integumento saeculi XIII exeuntis; exhibentur (a) 14, 9—-66; (b) 16, 284—345. f 7 = Remensis bibliothecae communalis no. 284(180); in huius codicis calce asservatur folium unum saeculi XIII quod exhibet 18, 101—194. f 8 = Anglimontanus bibliothecae monasticae no. 94, fol. 7 et 8 sacculi XIII; duplex hoc folium exhibct (a) 19, 144—20, 8; (b) 20, 157—230, quod H. St. Sedimayer siglo A notavit. £ 9 = Utinensis Bibliothecae Communalis MS 836/A 2 saec. XIV exaratus exhibet 8, 103—9, 39 uno folio superstite. £10 = Utinensis eiusdem Bibliothecae MS 836/A 1 saec. XIV exeunte exara- tus praebet 14, 117—16, 37 et 16, 150—203; extant duo folia e quibus pars superior sex vel septem versuum est exscissa. Praeterea haec florilegia XII exeuntis vel XIII saeculi excussimus quidque ad epistularum textum contribuerent notavimus: a = Atrebatinus bibl. munic. 64 initio mutilus inde a v. 11,27 versus praebet fere 80 b = Bernensis bibl. civ. 527 sex praebet versus c = Bernensis bibl. civ. 688 tredecim praebet versus®® d = Duacensis bibl. comm. 749 praebet versus 171 ce = Escorialensis Q-I-14 praebet versus 129 £ = Leidensis Vulcanianus 48 praebet versus undeviginti i Basileensis bibl. univ. D IV 4 praebet in fol. 100 versus 42 j == eadem manus in eiusdem libri fol. 103 exaravit versus 54 qui partim congruunt cum versibus a florilegio i exhibitis. 1 = Londinensis palatii Lambeth 421 novem praebet versus Pi = Parisinus bibl. Nat. Lat. 7647 praebet versus 137 P2 = Parisinus bibl. Nat. Lat. 17903 praebet versus 97 Ps = Parisinus bibl. Nat. Lat. 15155 praebet versus 289 t = Trecanus bibl. comm. 215 pracbet versus duodetriginta v = Voraviensis Styrius bibl. monast. 33 praebet versus quindecim 35 Florilegia Bernensia meum in usum contulit v.d. K. Muller, Conspectus testium 19 Non solum in florilegiis, sed etiam a variis auctoribus medii aevi epi- stulae Heroidum laudantur**; sed ne apparatus citationum molestior fieret maximam harum notarum pattem supersedi duobus operibus exceptis: siglo vinc. apposito Speculum Historiale Vincenti Bellovacensis laudabitur qui mortuus est anno 1264, atque siglo conr. apposito laudabitur Repertorium Conradis de Mure qui diem obiit anno 1281. Textum epistulae Cydippeae vv. 21, 15—146 praebent codices duo tresque editiones®”, Gu = Guelferbytanus Gudeanus 297, saeculi XV, de quo vide supra p. 5 et 14 et Dorrie U1 179 et II 397 sqq. Sar = Parisinus bibl. Nat. Lat. 7997 olim Sarravii, saeculi XV, de quo vide supra p. 15 et Dérrie U II 397 sqq. p =cditio Romana idibus Tuliis anni 1471 ab editoribus Conrado Sweyn- heim et Arnoldo Pannartz publici iuris facta®® € =cditio Veneta a Jacobo Rubeo curata anno 1474%° tt =editio Parmensis kalendis Iuliis anni 1477 a Stephano Corallo publici juris facta5®. De ceteris editionibus pristinis agendum erit in praefatione quam epistula Sapphus in fronte fert; de recentioribus editionibus vide infra p. 20. Textus epistulae Paridis 16, 39—144 et Cydippae 21, 147—250 e sola editione 1 hauriendus est. Pars tertia Conspectus editionum praecipuarum De eis editionibus quae codicum instar ad epistulas 15 et 16 et 21 adhibendae sunt, supra egimus p. 11 sq. et infra ad epistulam Sapphus p. 291 sq. Post has supersedimus superiorum saeculorum editiones quamvis tunc temporis claras, scil. Ciofani Micylli Bersmanni. Ducat igitur agmen edi- torum is qui primus praestantissimum Puteaneum indagavit inspexitque: % CE. opusculum M. Manitii supra p. 11 citatum. 7 Quod has editiones attinet, exemplaria inspeximus quae Lutetiae et Londinii asservantur. "In Repertorio Bibllographico quod v. d. Ludovicus Hain composuit, editio Romana p signatur numero 12137, editio Veneta e signatur numero 12138, editio Parmensis 7 signatur numero 12140. Appendix 43 Hac tabula explicatur ratio symbolorum abbreviationum siglorum Litteris maiusculis (B CD H I. . .) praestantiores citantur codices. Litteris crassioribus E F G L P V W distinguuntur eae lectiones quas prima manus in antiquissimis his codicibus seripsit. Binis litteris (Ab Bi Ba Bx...) ceteri codices laudantur. Symbolo f (£1, £2, £3...) addito numero codicum fragmenta notantur (quorum con- spectum vide p. 17 ¢q). Minusculis litteris (a bc de...) florilegia citantur, una cum florilegiis Vincentii Bello- vacensis (vine.) et Conradi Muriensis (conr.). Graccis litteris (erp) pristinae laudantur editiones. Halicis ltteris omnia excuduntur quae editor ad ipsas varias lectiones addidit. Imprimis his siglis usus est: om. omittunt, omittit ar, = transponunt, transponit + =addunt, addit t = locus nondum sanatus Ad codicis cuiusdam siglum — exemplo utar codice B — applicati poterunt haec symbola: B* = legebatur ante correcturam. Bre = legitur post correcturam. B(?) = dubium est quin recte lectum sit. Bl = scriptura primae manus; B? B® secundae tertiaeve manus, B(mg) =legitur in margine; _B(i. 1.) = legitur inter lineas. B(txt) = legitur in ipso textu, sed in margine vel inter lineas alia quaedam legitur scriptura. B(eras) = scriptura quamvis erasa legi potest. B/[[| = scriptura penituserasa; (in ras) = legitur in rasura. B(vl) = varia lectio textui addita; qua manu factum sit non liquet. B' (vl) = varia lectio a secunda manu addita (est ubi tres quattuorve lectiones adnotatae sint).

You might also like