You are on page 1of 2

Lectio tertia

Amor et Psyche

Horatia et Scintilla sub arbore quiescunt. Horatia matri dicit: 'dum


quiescimus, mater, narra mihi fabulam.' Scintilla filiae respondet: 'qualem
fabulam audire cupis, cara filia?' Horatia 'narra mihi', inquit 'fabulam
dulcem, mater.' Scintilla 'audies, filia,' inquit, ' dulcem fabulam. narrabo tibi
fabulam dulcem sed tristem'.

multis abhinc annis in terra longinqua rex et regina habitabant qui tres filias
habebant; omnes filiae pulchrae erant, sed natu minima, Psyche nomine,
pulcherrima omnium fuit. omnes viri omnesque feminae eam laudabant et
quasi deam colebant. tandem dea Venus irata erat; invidebat puellae, quod
pulchrior erat.

Cupidinem arcessivit et 'tu, care fili,' inquit, 'amorem in pectoribus humanis


excitare potes. nunc puellam pulchram quaere Psychen nomine. sagittam
emitte et coge eam amare hominem aliquem miserum et informem.'

Cupido matris imperia perficere parabat. arcum cepit et sagittas, et ad terras


volavit. Psychen invenerat, quae sola sub arbore sedebat et dormiebat. Illa
tristis erat; nam laudatur ab omnibus sed amatur a nemine.

Cupido diu formam illam mirandam spectabat. accessit Cupido et eam


propius spectabat. statim amore flagravit. dum dormiebat puella, sustulit
eam et per auras vexit ad domum divinam; ibi leniter in lecto deposita est.

mox evigilavit Psyche et surrexit. omnia spectabat. voces audiverat sed


neminem videbat. voces dixerunt: 'omnia quae vides, domina, datur a marito
tuo. nos tibi famulae sumus. intra et cena.' Psyche cenaculum intraverat et
cenam vidit paratam.

laeta cenavit. deinde dormiebat. dum dormiebat, sonum audivit; evigilata


erat sono; maritus ignotus apparuit; lectum ascendit et Psychen amplexu
tenebat; sed ante solis ortum discessit. Psyche, ubi evigilavit, vidit se solam
esse. sperabat maritum venturum esse.

proxima nocte dum dormiebat Psyche, iterum aderat maritus ille et 'Psyche,'
inquit, 'uxor cara, ego te valde amo et tibi omnia do quae cupis. sed non licet
tibi vultum meum videre. si me in luce videris, numquam ad te redibo.'
Psyche, ubi mariti verba audiverat, valde tristis erat, sed oscula mariti
consolationem ei ferebant. Psyche diu sic vivebat: interdiu voces eam
curabant, nocte gaudebat complexibus mariti. sed valde cupivit vultum
mariti spectare.

itaque nocte quadam lucernam parat. maritus rediit et lectum ascendit;


Psychen amplexibus ardentibus tenebat, deinde dormiebat. Psyche e lecto
exsiluit lucernamque accendit; tum primum mariti vultum vidit. statim amore
flagravit; Cupidinem dormientem iterum atque iterum basiavit. sed lucerna
illa stillam olei ardentis emisit, quae in Cupidinem cecedit. statim exsiluit
Cupido, neque umquam postea ad Psychen rediit.

You might also like