You are on page 1of 1

Lectio quarta

Cras magna turba erit in urbe. Feminae et puellae erunt in turba. Senes
iuvenesque quoque erunt in turba. Servi hodie occupati sunt, sed cras non
erit occupati.
Etsi Pompeiani sunt otiosi, urbs tamen non est quieta. Cum Pompeiani ad
theatrum contendunt, tum magnus clamor est in urbe.
Hodie agricolae industrii urbem intrant. Nautae urbem petunt. Pastores de
monte alto veniunt et ad urbem contendunt. Turba per portam ruit. Nuntius
in foro clamat: Actores sunt in urbe. Ei in theatro sunt. Actores sunt Roscius
et Sorex. Fabula a Prisco datur. Fabulae optimae a Prisco dantur! Roscius et
Sorex fabulam novam acturi sunt.
Heri Gaius et Metella e villa discedebant. Argentarius et uxor ad theatrum
ambulabant. Fabulam spectaturi erant. Is de rebus domesticis loquebatur.
Clemens et Melissa ad theatrum contendebant. Grumio in villa manebat.

You might also like