You are on page 1of 1

Is servus, quem excitaverunt amici eius, propter noctem densiorem in mare cecidit.

Iouis Olympii simulacrum praeclarissimum est; praeclarius est quam Chrisae simulacrum.

Galli erant fortes; Carthaginienses Gallis erant fortiores; Romani autem omnium erant
fortissimi.

Numquam fortior vir Romae fuit.

Umbra altioris arboris longior erit.

Pilum longius quam gladius erat.

Quis est potentior nostro duce?

Sapientissimi homines saepe optimi sunt.

Romani milites erant omnium validissimi.

Nihil est virtute pulchrius.

Vulpes est callidissima omnium animalium.

Quae est domestica sede iucundior? (Cic. Idus).

Quid enim mundo praestantius? (Apul. De mun. 22).

Gracior in mundo te michi nulla manet (Pamph. 180).

Simplicitas et amor fulvo est pretiosior auro (Bartolomej Boskovic, Croatia oriundus, Egloga
I 74).

Non est minimum in humanis rebus minima negligere (Vincentius Chronica Polonorum 2, 4).

Spatiari dulce est / per loca nemorosa, / dulcius est carpere / lilia cum rosa, / dulcissimum
est ludere / cum virgine formosa (Terra iam pandit gremium).

Nihil Roma maius. Honesta mors turpi vita potior (Tc.,Agr. 33).

Valentior omni fortuna animus est (Sn., Luc. 98, 2).

You might also like