You are on page 1of 1

Prcticas para el parcial de latn I

Tum Deus, qui hominem de humo fecit, inspiravit in nares eius spiritum
vitae, ut faceret hominem animam viventem. Et Deus, quia alere hominem
volebat, omne lignum utile in Paradiso plantavit.

Et serpens erat callidior cunctis bestiis agri, quas fecit Dominus Deus. Et
dixit serpens ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis
de arbore scientiae?. Ei respondit mulier: Nobis sufficit, quia de fructu
omnium arborum, quae sunt in paradiso, comedimus.

Latro, qui pendebat, haec verba Domino dixit: Domine mi, porta me
hodie in Paradisum, ut semper te laudare valeam. Latro, quia credebat,
veniam a Domino obtinuit.

You might also like