You are on page 1of 7

LECTIO PRIMA

Currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias

Lectio libri secundi Regum 2,


1.6-14

Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in
caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
Dixit autem ei Elias:
-«Sede hic, quia Dominus mist me ad Iordanem».
Qui ait:
-«Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te».
Ierunt igitur ambo pariter, et quinquaginta viri de filiis prophetarum
secuti sunt, qui et steterunt e contra longe.

Illi autem ambo stabant super Iordanem. Tulitque Elias pallium suum et
involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et
transierunt ambo per siccum.
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum:
-«Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te».
Dixitque Eliseus:
-«Obserco, ut fiant duae partes spiritus tui in me».
Qui respondit:
-«Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollor a te,
erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit».
Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus
et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum.
Eliseus autem videbat et clamabat:
-«Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! ».
Et non vidit eum amplius apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in
duas partes. Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit
ripam Iordanis. Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit:
-«Ubi est Deus Eliae etiam nunc? ».
Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.

Verbum Domini.
Psalmus responsorius Ps 30, 20.21.24

R. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum


Omnes, qui speratis in Domino

Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine,


quam abscondisti timentibus te.
Perfecisti eis, qui sperant in te,
in conspectu filiorum hominum. R.

Abscondes eos in abscondito faciei tuae


a conturbatione hominum;
proteges eos in tabernáculo
a contradictione linguarum. R.

Diligite Dominum, omnes sancti eius:


Fideles conservat Dominus
et retribuit abundanter facientibus superbiam. R.
EVANGELIUM
Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

 Lectio sancto Evangelii secundum Matthaeum 6,1-


6.16-18

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:


«Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini
ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis
est. Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae
faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico
vobis: Receperunt mercedem suam.
Tu autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera
tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito,
reddet tibi.

Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in


angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico
vobis: Receperunt mercedem suam.
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora
Patrem tuum, qui est abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, redet
tibi.
Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur
enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis:
Receperunt mercedem suam.
Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, ne
videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus,
qui videt in abscondito, reddet tibi. »

Verbum Domini.
FORMULA GENERALIS ORATIONIS FIDELIUM

In unum congregati, fratres carissimi,


ad Dei nostri beneficia recolenda,
rogemus eum, ut ipse nobis vota subiciat,
quae digne possit audire.

1. Pro Pontifice nostro N., et Antistite nostro N.,


et omni clero cum populo
ipsorum gubernaculi commendato,
Dominum deprecemur.

R. Te rogamus, audi nos.

2. Pro moderatoribus rerum publicarum


eorumque ministris bonum commune curantibus,
Dominum deprecemur.

R. Te rogamus, audi nos.

3. Pro omnibus qui variis premuntur necessitatibus:


ut omnes Dominus sublevare dignetur,
Dominum deprecemur.

R. Te rogamus, audi nos.


4. Pro nobismetipsis ac pro nostra communitate:
ut nos omnes Dominus hostiam sibi acceptabilem
admittere dignetur,
Dominum deprecemur.

R. Te rogamus, audi nos.

Omnipotens sempiterne Deus,


qui salvas omnes et neminem vis perire,
exaudi preces populi tui, et praesta;
ut et mundi cursus pacifico nobis tuo ordine dirigatur,
et Ecclesia tua tranquilla devotione laetetur.
Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen

You might also like