You are on page 1of 2

SELECCIÓN LIBRO VI

Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a


Treveris imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et
pecuniam polliceri non desistunt. Cum ab proximis impetrare
non possent, ulteriores temptant.

Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso


quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia
vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero
potitur.

Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in


Treveros mittit duasque legiones ad eum proficisci iubet; ipse
cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur.

Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso


quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia
vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero
potitur.

In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque


honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur
loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio.
Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed
noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic
observant ut noctem dies subsequatur.

Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos


venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium
domus patent victusque communicatur.

You might also like