Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,
non sinunt inane ut ullus uoce murmur fuderit, audiunt statimque ad aurora regis aeterni ferunt.
Inde larga fonte ab ipso dona tetris influunt,
supplicum causas petitis quae medellis inrigant; nil suis bonus negauit Christus umquam testibus,
testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit
unicum deum fateri sanguinis dispendio, sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior. Hoc genus mortis decorum, hoc probis dignum uiris: membra morbis exedenda texta uenis languidis hostico donare ferro morte et hostem uincere.
Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati,
nobilis per uulnus amplum porta iustis panditur, lota mens in fonte rubro sede cordis exilit.
Nec rudem crudi laboris ante uitam duxerant
milites, quos ad perenne cingulum Christus uocat, sueta uirtus bello et armis nunc fidei militat.
Caesaris uexilla linquunt, eligunt signum crucis
proque uentosis draconum, quos gerebant, palliis praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.
ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat, idolis litare nigris, esse Christi defugas.
Liberam succinta ferro pestis urgebat fidem;
illa uirgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita.
Carcer inligata duris colla bacis inpedit,
barbaras forum per omne tortor exercet manus, ueritas crimen putatur, uox fidelis plectitur.
Tunc et ense caesa uirtus triste percussit solum
et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit, dulce tunc iustis cremari, dulce ferrum perpeti.
Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora,
fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas, stant parati ferre, quidquid sors tulisset ultima,
seu foret praebenda ceruix ad bipennem publicam
uerberunt post uim crepantum, post catastas igneas, siue pardis offerendum pectus aut leonibus. 'Nosne Christo procreati mammonae dicabimur et dei formam gerentes seruiemus saeculo? absit ut caelestis ignis se tenebris misceat.
Sit satis, quod capta primo uita sub chirografo
debitum persoluit omne functa rebus Caesaris, tempus est deo rependi, quidquid est proprium dei.
Ite, signorum magistri, et uos, tribuni, absistite,
aureos auferte torques, sauciorum praemia! clara nos hinc angelorum iam uocant stipendia.
Christus illic candidatis praesidet cohortibus
et throno regnans ab alto damnat infames deos uosque, qui ridenda uobis monstra divos fingitis.'