You are on page 1of 7

Латински текстови за студенте историје у другом семестру, јесен 2017

Трималхионова опорука (Петроније)

Trimalchio: ‘Amici’, inquit, ‘et servi homines sunt et aeque unum lac biberunt, etiam si illos
malum fatum oppressit. Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt. Omnes illos in
testamento meo manu mitto. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni
quoque insulam, et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facio, et commendo
illam omnibus amicis meis. Gratias agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille
oblitus nugarum exemplar testamenti sumpsit et totum a primo ad ultimum ingemescente
familia recitavit. Respiciens deinde Habinnam: ‘Quid dicis’, inquit, ‘amice carissime?
aedificas monumentum meum, quemadmodum te iussi?’

Цезар и Илири (Цезар)

His rebus gestis, cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam existimavit (superatis
Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus Sedunis), atque ita inita hieme in Illyricum
profectus est, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoscere volebat, subito bellum
in Gallia coortum est. Ipse conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur,
quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. Eo cum venit,
civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet. Qua re nuntiata Pirustae
legatos ad eum mittunt, docentes nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos
esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere. Percepta oratione eorum Caesar
obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem
persecuturum demonstrat. Iis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat,
litem aestimantes, poenamque constituentes.

Против Катилине (Цицерон)

Nihilne te, Catilina, nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi
movit? An putas nos tua consilia ignorare? O tempora, o mores! Senatus hoc intellegit, consul
videt: Catilina tamen vivit! Vivit? Immo in senatum venit! Ad mortem te, Catilina, duci
jampridem oportebat, orbem terrarum caede atque incendiis vastare cupientem: tu vivis,
neque audaciam deponis sed confirmas. Castra sunt in Italia contra populum Romanum
collocata, crescit hostium numerus; castrorum autem imperatorem ducemque hostium in urbe
atque in senatu videmus! Si te nunc, Catilina, comprehendi atque interfici jussero, non
crudeliter sed sero hoc a me boni cives factum esse dicent. Quid ergo Romae exspectas, si ne
privatae quidem aedes parietibus continere vocem conjurationis tuae possunt, si illustrantur,
si erumpunt consilia tua, si undique teneris?

О друидима (Цезар)

In omni Gallia eorum hominum qui aliquo sunt honore genera sunt duo. De his duobus
generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia privata
et publica procurant, religiones interpretantur, magnoque sunt apud cives suos honore – nam
fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et si quod est facinus
admissum, si caedes facta, si aut de hereditate aut de finibus controversia est, idem decernunt,
praemia poenasque constituunt. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam
inter eos habet auctoritatem. Druides a bello abesse consueverunt neque tributa cum reliquis
pendunt. Tantis excitati praemiis multi in disciplinam et sua sponte conveniunt et a parentibus
propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur; itaque annos
plurimos in disciplina permanent. Adulescentibus imprimis hoc volunt persuadere, non
interire animas sed ab aliis post mortem transire ad alios: hoc enim homines maxime ad
virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum
motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac
potestate disputant et iuventuti tradunt. Alterum genus est equitum. Hi, ubi aliquod bellum
incidit – quod ante Caesaris adventum fere quotannis accidere solebat –, omnes in bello
versantur; atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se
servos clientesque habet: haec una gratia potentiaque eis nota est.

Против Катилине – други део (Цицерон)

Jam tu, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe. Patent portae: proficiscere!
Educ tecum etiam omnes tuos, purga urbem. Magno me metu liberabis si inter me atque te
murus intererit. Nobiscum versari jam non potes: non feram, non patiar, non sinam. Ubi mihi
consuli designato insidiatus es, non publico me praesidio sed privata diligentia defendi; ubi
me consulem in campo interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum
praesidio et copiis, nullo tumultu publice concitato; denique quotienscumque me petivisti, per
me tibi obstiti. Nunc jam aperte rem publicam universam petis, templa deorum immortalium,
tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam denique totam ad exitium et vastitatem vocas. Si te
ergo interfici jussero, residebit in re publica reliqua conjuratorum manus; sin tu, quod te
hortor, exieris, exhaurietur ex urbe comitum quoque tuorum perniciosa sentina. Quid est,
Catilina? Rogas me num in exsilium? Non jubeo, sed, si me consulis, suadeo.
...
Tandem aliquando L. Catilinam, furentem audacia, vobis atque huic urbi vim ac terrorem
intendentem, Roma ejecimus. Excessit, evasit, erupit! Non sica illa nobis in foro, non in
curia, non intra privatos parietes erit timenda: jacet ille nunc prostratus, et retorquet oculos
saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget. Illos vero qui Romae
remanserunt, qui contra urbis salutem in urbe a Catilina sunt relicti, quamquam hostes sunt,
tamen, quia sunt cives, etiam atque etiam moneo meam hanc esse patriam, me horum esse
consulem, mihi aut cum his vitam agendam aut pro his mortem esse oppetendam. Quem ego
patriae ruinam parantem deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantes, esse
arma, esse carcerem.

Трималхион поручује надгробни споменик (Петроније)

Valde te rogo, ut secundum pedes statuae meae catellum ponas, et coronas et unguenta, ut
mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere. Te rogo, ut naves etiam ad monumentum
meum facias plenis velis euntes, et amphoras gypsatas, et me in tribunali sedentem
praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo effundentem; scis
enim me epulum dedisse binos denarios. Faciatur, si tibi videtur, et triclinium. Ad dexteram
meam ponas statuam Fortunatae meae columbam tenentem, et catellam cingulo alligatam
ducat. Et urnam licet fractam sculpas, et super eam puerum plorantem. Horologium in medio,
ut quisquis inspiciet, velit nolit, nomen meum legat.

О предвиђању прошлости (Цицерон)


Ego ne utilem quidem arbitror esse nobis futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset
Priamo si ab adulescentia scivisset quos eventus senectutis esset habiturus? Sed abeamus a
fabulis, propiora videamus: Marcone Crasso putas utile fuisse scire sibi, interfecto filio
exercituque deleto, trans Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum? an Caesari,
si divinavisset se in senatu ante ipsius Pompeji simulacrum a nobilissimis civibus trucidatum
iri? Certe igitur ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia. Nam illud quidem dici
nullo modo potest »Non transisset Crassus Euphratem, non suscepisset bellum civile Caesar«
– non igitur fatales exitus habuerunt, vultis autem evenire omnia fato. Ita jaceat necesse est
omnis Stoicorum sollertia: si enim id quod eventurum est vel hoc vel illo modo potest
evenire, fortuna valet plurimum; quae autem fortuita sunt, eadem certa esse non possunt.

О укидању Опијевог закона (Ливије)

Inter bellorum magnorum curas intercessit res parva sed in magnum certamen excessura. M.
Fundanius et L. Valerius tribuni plebis rogationem tulerunt ut Lex Oppia abrogaretur. Ad
suadendum dissuadendumque multi nobiles prodibant; Capitolium turba hominum faventium
adversantiumque legi complebatur. Matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec
imperio virorum contineri limine poterant; omnes vias urbis aditusque in forum obsidebant,
viros descendentes ad forum orantes ut, florente re publica, crescente in dies privata omnium
fortuna, matronis quoque pristĭnum ornatum reddi paterentur. Augebatur haec frequentia
mulierum in dies, nam etiam ex oppidis conveniebant. Iam et consules praetoresque et alios
magistratus adire et rogare audebant. Ceterum minime exorabilem alterum utique consulem,
M. Porcium Catonem, habebant; qui pro lege quae abrogabatur ita disseruit: “Si in sua
quisque nostrum uxore, Quirites, ius et maiestatem viri retinere instituisset, minus cum
universis feminis negotii haberemus. Nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri hic
quoque in foro calcatur, et quia singulas sustinere non potuimus, universas horremus.
Equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen mulierum in forum perveni.
Nisi me verecundia tenuisset, dixissem: »Qui hic mos est in publicum procurrendi et
obsidendi vias publicas et viros alienos appellandi? istud ipsum suos quaeque viros domi
rogare non potuistis? An blandiores in publico quam in privato, et alienis quam vestris estis?
Quamquam1 ne domi quidem vos quae leges hic rogentur abrogenturve curare decet«.”

1
quamquam (овде): „додуше”
О Катилинином карактеру и завери; поређење Цезара и Катона (Салустије)

Igitur de Catilinae coniuratione quam verissime potero paucis absolvam; nam id facinus in
primis ego memorabile existimo sceleris atque periculi novitate. De cuius hominis moribus
pauca prius explananda sunt quam initium narrandi faciam.
L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo
pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere,
ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam
cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cuiuslibet rei simulator ac
dissimulator; alieni adpetens, sui profusus; ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae,
sapientiae parum. Vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc
post dominationem L. Sullae libido maxima invaserat capiendi rem publicam. Incitabant
animum ferocem corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria
atque avaritia, vexabant.
...
Memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar. Quos
quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium utriusque naturam et mores.
Igitur iis genus aetas eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed
alia alteri. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille
mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando
sublevando ignoscendo, Cato nihil largiendo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium
erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas huius constantia laudabatur. Postremo Caesar in
animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere; sibi magnum
imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ut ibi virtus enitere posset. At Catoni studium
modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat; non divitiis cum divite neque factione cum
factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat;
esse quam videri bonus malebat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum
adsequebatur.
Преписка Плинија и Трајана по питању хришћана

Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potest melius uel
cunctationem meam regere uel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam:
ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. Nec mediocriter haesitaui, sitne aliquod
discrimen aetatum, an teneri nihil a robustioribus differant; detur paenitentiae uenia, an ei, qui olim
Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini
puniantur. Interim, in iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum.
Interrogaui ipsos an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogaui supplicium minatus:
perseuerantes duci iussi. Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia ciues Romani erant, adnotaui in
urbem remittendos. Mox, ut fieri solet, propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens.
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellabant et imagini tuae (quam
propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri) ture ac uino supplicabant, praeterea male
dicebant Christo—quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re uera Christiani—dimittendos putaui.
Alii ab indice nominati dixerunt fuisse se Christianos sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante
plures annos, non nemo etiam ante uiginti. Hi quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra
uenerati sunt et Christo male dixerunt. Adfirmabant autem summam uel culpae suae uel erroris fuisse
stato die ante lucem conuenire, carmenque Christo quasi deo dicere, sed quod ipsum facere desisse post
edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse uetueram. Quo magis necessarium credidi
quid esset ueri per tormenta quaerere ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur. Nihil aliud inueni
quam superstitionem prauam et immodicam. Ideo dilata cognitione ad consulendum te decucurri. Visa
est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis
aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam uocantur in periculum et uocabuntur. Neque ciuitates
tantum, sed uicos etiam atque agros superstitionis istius contagio peruagata est; quae uidetur sisti et
corrigi posse. Vides enim quae turba hominum emendari possit si sit paenitentiae locus.

Трајанов одговор

Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendo causas eorum, qui Christiani ad te delati fuerant,
secutus es. Neque enim in uniuersum aliquid constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et
arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut negantes se Christianos esse idque re ipsa manifestum facientes,
id est supplicando dis nostris, quamuis suspecti in praeteritum, ueniam ex paenitentia impetrent. Sine
auctore uero propositi libelli in nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri
saeculi est.

You might also like